라틴어 문장 검색

Si amicum bonum amisi, non est mihi pro illo perfidia patienda, nec si bonos liberos extuli, in illorum locum impietas succedit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 23:9)
Modo latius virtus funditur, regna urbes provincias temperat, fert leges, colit amicitias, inter propinquos liberosque dispensat officia, modo arto fine concluditur paupertatis exilii orbitatis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 28:1)
Potest hoc accidere, non quia montis altitudo descendit, sed quia ignis evanuit et minus vehemens ac largus effertur, ob eandem causam fumo quoque per diem segniore.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 2:2)
sic vino exaestuante, quicquid in imo iacet abditum, effertur et prodit in medium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 16:4)
Ut querulos difficilesque faciunt diutini morbi et ad minimam rabidos offensionem, ita ebrietates continuae efferant animos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 26:3)
Pauper sibi videtur ac sordidus, nisi parietes magnis et pretiosis orbibus refugerunt, nisi Alexandrina marmora Numidicis crustis distincta sunt, nisi illis undique operosa et in picturae modum variata circumlitio praetexitur, nisi vitro absconditur camera, nisi Thasius lapis, quondam rarum in aliquo spectaculum templo, piscinas nostras circumdedit, in quas multa sudatione corpora exinanita demittimus, nisi aquam argentea epitonia fuderunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 6:2)
In hoc quoque dissentio, sapientes fuisse qui ferri metalla et aeris invenerint, cum incendio silvarum adusta tellus in summo venas iacentis liquefactas fudisset;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 12:1)
Utraque invenit aliquis excitati ingenii, acuti, non magni nec elati, et quicquid aliud corpore incurvato et animo humum spectante quaerendum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 13:2)
Nos in lucem, propter quae pugnaremus, extulimus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 57:2)
Non gaudet navigio gubernator everso, non gaudet aegro medicus elato, non gaudet orator, si patroni culpa reus cedidit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 11:1)
Cum amico effers amicitiam ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 4:6)
Innumerabilia sunt exempla eorum, qui liberos iuvenes sine lacrimis extulerint, qui in senatum aut in aliquod publicum officium a rogo redierint et statim aliud egerint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 6:1)
Oblivisci quidem suorum ac memoriam cum corporibus efferre et effusissime flere, meminisse parcissime, - inhumani animi est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 24:1)
Fabianus mihi non effundere videtur orationem, sed fundere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 1:5)
non est fortis oratio eius, quamvis elata sit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION