라틴어 문장 검색

At dares hanc vim M. Crasso, ut digitorum percussione heres posset scriptus esse, qui re vera non esset heres, in foro, mihi crede, saltaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 96:2)
Velim ergo emas quattuor marmoreas columnas, cuius tibi videbitur generis, emas marmora quibus solum, quibus parietes excolantur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 39 4:1)
liciti sunt, vicit Octavius et ingentem consecutus est inter suos gloriam, cum quinque sestertiis emisset piscem, quem Caesar vendiderat, ne Apicius quidem emerat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 42:5)
Concessimus eciam omnibus liberis hominibus regni nostri, pro nobis et heredibus nostri in perpetuum, omnes libertates subscriptas, habendas et tenendas eis et heredibus suis, de nobis et heredibus nostris.
(Magna Carta 3:6)
Si enim humano iure praesumis firme te possidere quod emisti argento tuo, quanto firmius divino iure possidet Christus quod emit sanguine suo!
(아우구스티누스, 편지들, 19. (A. D. 402 Epist. LXVI) Incipit Libellus Sancti Augustini Episcopi Catholici Contra Crispinum Schismaticum 1:15)
Divitiae magnae haeredi relictae aves rapaces undique ad eas convolare invitant, nisi haeres fuerit aetate et iudicio confirmatior.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 3:9)
tantum quod ea emptione et nos bene emisse iudicati sumus et homines intellegere coeperunt licere amicorum facultatibus in emendo ad dignitatem aliquam pervenire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 13 12:6)
Emit homo cupidus et locuples tanti, quanti Pythius voluit, et emit instructos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 74:12)
Cum Q. Scaevola, aequalis et conlega meus, homo omnium et disciplina iuris civilis eruditissimus et ingenio prudentiaque acutissimus et oratione maxime limatus atque subtilis atque, ut ego soleo dicere, iuris peritorum eloquentissimus, eloquentium iuris peritissimus, ex scripto testamentorum iura defenderet negaretque, nisi postumus et natus et, ante quam in suam tutelam veniret, mortuus esset, heredem eum esse posse, qui esset secundum postumum et natum et mortuum heres institutus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 180:3)
neque enim aut leui mercede emit qui precatur, aut paruum pretium accipit qui rogatur, adeo ut omnia utensilia emere uelis quam rogare.
(아풀레이우스, 플로리다 16:39)
Ea res tamen, priusquam emeret, prodita est et in vulgus exivit, obiectumque ei est quod pecuniam domus emendae causa a reo accepisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XII 4:1)
Tum Cicero, inopinata obprobratione permotus, accepisse se negavit ac domum quoque se empturum negavit atque Adeo, inquit, verum sit accepisse me pecuniam, si domum emero.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XII 5:1)
non enim dixit 'ematis vel habeatis duos gladios'—ymo duodecim, cum ad duodecim discipulos diceret "qui non habet emat"—ut quilibet haberet unum. 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:23)
6. Heredes maritentur absque disparagacione, ita tamen quod, antequam contrahatur matrimonium, ostendatur propinquis de consanguinitate ipsius heredis.
(Magna Carta 8:1)
istum qui vita bene credat emi quo tendis honorem qui istum honorem, quo tendis, id est ad quem niteris, libenter emat vita, id est vitae pretio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2041)

SEARCH

MENU NAVIGATION