라틴어 문장 검색

At hic vester, flamen et pontifex et omnia, tam quid immoletur quam quid libetur ignorat, et, ne non ubique in libando pari errore sit devius, in octavo ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 3:1)
Oportune mehercle, Praetextate, fecisti Herculis mentionem, in cuius sacra hic vester gemino errore commisit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 1:1)
Hiccine est, Vettius ait, error geminus?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 3:1)
Idoneis, ut credo, auctoribus certisque ra­tionibus error qui putabatur uterque defensus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 9:1)
Si qua sunt alia quae nos commovent, in medium proferamus, ut ipsa collatio nostrum, non Maronis, absolvat errorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 9:2)
Vides quam saepe orationem mutaverit ac frequentibus figuris variaverit, qui ira, quae brevis furor est, non potest unum continuare sensum in loquendo.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 9:1)
Iam vero Aeneis ipsa nonne ab Homero sibi mutuata est errorem primum ex Odyssea, deinde ex Iliade pugnas?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 6:2)
quia operis ordinem necessario rerum ordo mutavit, cum apud Homerum prius Iliacum bellum gestum sit, deinde revertenti de Troia error contigerit Ulixi, apud Maronem vero Aeneae navigatio bella quae postea in Italia sunt gesta praecesserit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 6:3)
Ergo Ulixis errorem non incipit a Troiano litore describere, sed facit eum primo navigantem de insula Calypsonis, et ex persona sua perducit ad Phaeacas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 10:1)
Sive errore viae seu tempestatibus acti, Qualia multa mari nautae patiuntur in alto.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 2:3)
Est autem huius versus hic sensus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 4:3)
Sensus hic cum videatur obscurior pauloque perplexius quam poetae huius mos est pronuntiatus, tum habet in se animadvertendam quaestionem ex Graeca antiquitate venientem, quae sint ista Gargara quae Virgilius esse voluit fertilitatis exemplar.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 2:1)
Hic Gargarum pro excelsissimo montis loco accipi convenire et ipse sensus indicium facit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 4:3)
Est ergo secundum haec sensus horum versuum talis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 14:1)
Hoc in loco ad fidem sensui faciendam quod uliginosa sint non sola Gargara pro vicinia montis, sed et universae Mysiae arva, adhiberi potest testis Aeschylus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION