라틴어 문장 검색

Qui si memoria deficitur, quo minus agnoscat cuiusque progeniem, pice liquida eandem notam scrofae et porcis imponat, et sive per literas sive per alias formas unumquemque fetum cum matre distinguat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 12:2)
quod cum in orbiculum formatum est, media pars eius rescinditur, et per excisam partem galli pes inseritur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 15:2)
Nam etiam in iis ipsis locis ita crassos parietes aedificare convenit, ut excisa per ordinem gallinarum cubilia recipiant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 4:1)
Sunt qui a superiore parte foramina ipsis opereulis imponant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 9:3)
Nam qui sic cubitant, tollendi sunt, et supra perticas imponendi, ne frigore laborent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 17:3)
Apibus quoque dabatur sedes adhuc nostra memoria vel in ipsis villae parietibus excisis, vel in profectis porticibus ac pomariis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 머리말 1:4)
Arundinis internodium cum suis articulis exciditur, et terebratur ab latere talea per quod foramen exiguo melle vel defruto instillato, ponitur iuxta fontem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 9:3)
at hercule Germanicum Druso ortum octo apud Rhenum legionibus inposuit adscirique per adoptionem a Tiberio iussit, quamquam esset in domo Tiberii filius iuvenis, sed quo pluribus munimentis insisteret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 3장7)
ipse inpositas navibus quattuor legiones per lacus vexit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 60장4)
praemisso Caecina ut occulta saltuum scrutaretur pontesque et aggeres umido paludum et fallacibus campis inponeret, incedunt maestos locos visuque ac memoria deformis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 61장2)
Pervaserat interim circumventi exercitus fama et infesto Germanorum agmine Gallias peti, ac ni Agrippina inpositum Rheno pontem solvi prohibuisset, erant qui id flagitium formidine auderent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 69장1)
inpositae dein legiones, vagante fama submersas;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 70장16)
Dein iussu Augusti inpositus Artavasdes et non sine clade nostra deiectus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 4장1)
Ceterum Tiberio haud ingratum accidit turbari res Orientis, ut ea specie Germanicum suetis legionibus abstraheret novisque provinciis impositum dolo simul et casibus obiectaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 5장1)
Caesar nisi pontibus praesidiisque inpositis dare in discrimen legiones haud imperatorium ratus, equitem vado tramittit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 11장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION