라틴어 문장 검색

sed philosophorum sententiis, qualis hic futurus sit, si modo aliquando fuerit, exponitur - , is igitur sive ea ratio, quae erit in eo perfecta atque absoluta, sic illi parti imperabit inferiori ut iustus parens probis filiis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 51:3)
et si verum quaerimus, in omnibus officiis persequendis animi est adhibenda contentio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 55:1)
sed cum videas eos, qui aut studio aut opinione ducantur, in eo persequendo atque adipiscendo dolore non frangi, debes existimare aut non esse malum dolorem aut, etiamsi, quicquid asperum alienumque natura sit, id appellari placeat malum, tantulum tamen esse, ut a virtute ita obruatur, ut nusquam appareat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 66:1)
his autem libris exposita sunt ea quae a nobis cum familiaribus nostris in Tusculano erant disputata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 6:5)
expones, quae spectet, florida et varia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 43:3)
haec sunt illae fibrae stirpium, quas initio dixi, persequendae et omnes eligendae, ne umquam ulla possit existere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 84:3)
qui cum cetera litteris mandarent, alii ius civile, alii orationes suas, alii monumenta maiorum, hanc amplissimam omnium artium, bene vivendi disciplinam, vita magis quam litteris persecuti sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 5:6)
itaque expositis tridui disputationibus quartus dies hoc libro concluditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 7:6)
quae cum exponunt, nihilne tibi videntur an aliquid dicere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 46:5)
Earum igitur perturbationum, quas exposui, variae sunt curationes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 59:3)
Persarum a Xenophonte victus exponitur, quos negat ad panem adhibere quicquam praeter nasturcium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 99:2)
Vel qui Niliaca monstravit arundine pictos Consociare sonos, oculisque exponere Voces;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, IN VIRI PRAESTANTISSIMI D. ISAACI NEWTONI OPUS HOCCE MATHEMATICO-PHYSICUM 3:6)
Quoniam nihil refert utrum filorum puncta K, L, D affixa sint vel non affixa ad planum rotae, pondera idem valebunt ac si suspenderentur a punctis K & L vel D & L. Ponderis autem A exponatur vis tota per lineam AD, & haec resolvetur in vires AC, CD, quarum AC trahendo radium OD directe a centro nihil valet ad movendam rotam;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 17:5)
& si vis ponderis p deorsum tendens, exponatur per lineam pH, resolvi potest haec in vires pN, HN.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 18:3)
Sed & veritas comprobata est a D. Wrenno coram Regia Societate per experimentum Pendulorum, quod etiam Clarissimus Mariottus Libro integro exponere mox dignatus est.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 37:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION