라틴어 문장 검색

furor est si alienigenae homines, plus lingua et moribus et legibus quam maris terrarumque spatio discreti, haec tenuerint, sperare quicquam eodem statu mansurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 328:1)
P. Villius in Macedoniam cum venisset, atrox seditio militum iam ante irritata nec satis in principio compressa excepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 26:1)
irritaverat etiam recenti facto multorum potentium animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 547:2)
adiecit et aliud, quo bono publico sibi proprias simultates irritavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 556:1)
et hominem improbum non accusari tutius est quam absolvi, et luxuria non mota tolerabilior esset quam erit nunc, ipsis vinculis, sicut ferae bestiae, irritata, deinde emissa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 53:2)
Romanus, cunctis undique increpantibus Aetolos, responsurum se fuisse iis dixit, nisi ita infensos omnes in eos videret ut sedandi potius quam irritandi essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 275:1)
quo tumultu cum per se satis irritatam multitudinem cerneret tyrannus, contionem advocari iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 441:1)
nihil quemquam ab diis immortalibus precari posse, quod non Magnetes ab illis haberent, et in corpora sua citius per furorem saevituros quam ut Romanam amicitiam violarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 367:3)
tantus furor illo tempore gentem Aetolorum, tantus magistratus eorum cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 395:1)
consul primo misit qui ex propinquo colloquentes deterrerent eos a tali furore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 177:1)
Acilius consul ab Thermopylis Heracleam ad Aetolos praemisit ut saltem, experti regiam vanitatem, resipiscerent traditaque Heraclea cogitarent de petenda ab senatu seu furoris sui seu erroris venia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 266:1)
in eadem dignitate et Nabim futurum fuisse, nisi eum suus primum furor, deinde fraus Aetolorum absumpsisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 289:3)
si absistere furore vellent, potestatem iis dari eadem condicione, qua prius C. Livii in fidem venissent, se tradendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 369:1)
vetera et oblitterata repetendo, rem adduxerunt ut haud paulo plurium maleficiorum gentis quam beneficiorum memoria subiret animos patrum, et quibus misericordia opus erat, iram et odium irritarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 560:1)
si quem libido, si furor in gurgitem abripuit, illorum eum, cum quibus in omne flagitium et facinus coniuravit, non suum iudicet esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 172:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION