라틴어 문장 검색

Si post fata venit gloria, non propero.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, X6)
Hermes Martia saeculi voluptas, Hermes omnibus eruditus armis, Hermes et gladiator et magister, Hermes turba sui tremorque ludi, Hermes, quem timet Helius, sed unum, Hermes, cui cadit Advolans, sed uni, Hermes vincere nec ferire doctus, Hermes subpositicius sibi ipse, Hermes divitiae locariorum, Hermes cura laborque ludiarum, Hermes belligera superbus hasta, Hermes aequoreo minax tridente, Hermes casside languida timendus, Hermes gloria Martis universi, Hermes omnia solus et ter unus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXIV1)
Tantus veris honos et odorae gratia Florae, Tantaque Paestani gloria ruris erat;
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXX3)
Fons dominae, regina loci quo gaudet Ianthis, Gloria conspicuae deliciumque domus, Cum tua tot niveis ornetur ripa ministris Et Ganymedeo luceat unda choro:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, L1)
O quae gloria!
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCVII5)
Dum nova Pannonici numeratur gloria belli, Omnis et ad reducem dum litat ara Iovem, Dat populus, dat gratus eques, dat tura senatus, Et ditant Latias tertia dona tribus:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XV1)
Qui nunc Caesareae lusus spectatur harenae, Temporibus Bruti gloria summa fuit.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXX1)
Unde tuis, Libye, tam felix gloria silvis?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LIII7)
nos gloria dulcis, Nos tua cura prior deliciaeque sumus.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXXII3)
Non est fama recens nec nostri gloria caeli;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLIII2)
Seu tu Paestanis genita es seu Tiburis arvis, Seu rubuit tellus Tuscula flore tuo, Seu Praenestino te vilica legit in horto, Seu modo Campani gloria ruris eras:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LX1)
Marcus Palladiae non infitianda Tolosae Gloria, quem genuit Pacis alumna Quies.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XCIX2)
Mutet Honor cultus, et iniquis munera flammis Mitte coronatas, Gloria maesta, comas.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, L2)
Ille ego sum Scorpus, clamosi gloria Circi, Plausus, Roma, tui deliciaeque breves, Invida quem Lachesis raptum trieteride nona, Dum numerat palmas, credidit esse senem.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LIII1)
Contigit et thalami mihi gloria rara fuitque Una pudicitiae mentula nota meae.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXIII4)

SEARCH

MENU NAVIGATION