라틴어 문장 검색

nunc autem, cum prope gloriati sint quod se hostibus dediderint, praeferrique non captis modo in acie ab hostibus, sed etiam iis qui Venusiam Canusiumque pervenerunt, atque ipsi C. Terentio consuli aequum censuerint, nihil vos eorum, patres conscripti, quae illic acta sunt ignorare patiar.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 724:2)
nec te nec exercitum tuum norim nisi, a quo tot acies Romanas fusas stratasque esse sciam, ei facile esse ducam opprimere populatores nostros vagos, sine signis palatos quo quemque trahit quamvis vana praedae spes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 578:1)
et cum tumultus ab re in speciem atrociore causam aliis ignorantibus ortus esset, silentio tandem facto indicem in curiam introduxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 312:1)
et ad id multitudine hominum regnum abundare, sed armandi ornandique et instruendi eos artem ignorare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 615:1)
scio audax videri consilium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 568:1)
productus primo satis constanter ignorare se mulierem simulabat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 171:2)
quae autem singulis victor aut ademi aut dedi, cum belli iure tum ex cuiusque merito satis scio me fecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 445:2)
tumulus erat silvestris inter Punica et Romana castra, ab neutris primo occupatus, quia Romani qualis pars eius quae vergeret ad hostium castra esset ignorabant, Hannibal insidiis quam castris aptiorem eum crediderat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 396:1)
ignorabant Sulpicium cum quindecim navibus ab Naupacto Cyllenen traiecisse et expositis in terram quattuor milibus armatorum silentio noctis, ne conspici agmen posset, intrasse Elim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 480:1)
et consulem in Lucanos ostendisse iter, cum Picenum et Galliam peteret, castra relinquentem nulla alia re tutiora quam errore hostis, qui ducem inde atque exercitus partem abesse ignoraret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 651:2)
minime id quod erat suspicari poterat, tantae rei frustratione Hannibalem elusum, ut ubi dux, ubi exercitus esset cum quo castra conlata habuerit ignoraret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 692:1)
apud vos quem ad modum loquar nec consilium nec oratio suppeditat, quos ne quo nomine quidem appellare debeam scio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 404:1)
ego autem primum illud ignoro, quem ad modum certa iam provincia Africa consulis, viri fortis ac strenui, sit, quam senatus censuit in hunc annum provinciam esse nec populus iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 592:1)
ex iis trecentos iuvenes, florentes aetate et virium robore insignes, inermes circa se habebat, ignorantes quem ad usum neque centuriati neque armati servarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 3:1)
quorum gemitus primo morientium exauditus, deinde subita consternatio ex somno et tumultus, cum causa ignoraretur, postremo certior res aliis excitantibus alios.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 94:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION