라틴어 문장 검색

omnium rerum libertatem, immo licentiam, si vere dicere volumus, desiderant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 23:2)
itaque minime mirum est nec Oppiam nec aliam ullam tum legem desideratam esse quae modum sumptibus mulierum faceret, cum aurum et purpuram data et oblata ultro non accipiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 44:1)
ego enim quem ad modum ex iis legibus, quae non in tempus aliquod sed perpetuae utilitatis causa in aeternum latae sunt, nullam abrogari debere fateor, nisi quam aut usus coarguit aut status aliquis rei publicae inutilem fecit, sic quas tempora aliqua desiderarunt leges, mortales, ut ita dicam, et temporibus ipsis mutabiles esse video.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 73:1)
tali tempore in luxuria et ornatu matronae occupatae erant ut ad coercendam Oppia lex desiderata sit, cum, quia Cereris sacrificium lugentibus omnibus matronis intermissum erat, senatus finiri luctum triginta diebus iussit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 84:1)
novam, superbam libidinem, ab nullius ante gentis senatu neque desideratam neque institutam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 613:2)
pro tanto in me munere gratum me in se esse sentiet, si privatam gratiam pro private beneficio desiderabit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 410:2)
quid nunc a vobis, non magis quia fecistis, quam quia id vos facere decet, desideretur atque expectetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 645:1)
tam in pignus fidei obsides desiderati erant quam ut appareret sociis nequaquam ex dignitate pari congredi regem cum legatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 413:1)
desideraturos Romanos eundem navalem apparatum quem nuper Antiochi, quem Philippi ante bello vidissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 477:2)
priusquam id sors cerneret, in incertum, ne quid gratia momenti faceret, in utramque provinciam quod res desideraret supplementi decerni - in Macedoniam peditum Romanorum sex milia, sociorum nominis Latini sex milia, equites Romanos ducentos quinquaginta, socios trecentos - veteres milites dimitti,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 131:1)
haec sicut ad militum animos stimulandos aliquem aculeum habent, qui parum licentiae, parum avaritiae suae inservitum censent, ita apud populum Romanum nihil valuissent, qui, ut vetera atque audita a parentibus suis non repetat, quae ambitione imperatorum clades acceptae sint, quae severitate imperii victoriae partae, proximo certe Punico bello, quid inter M. Minucium magistrum equitum et Q. Fabium Maximum dictatorem interfuerit, meminit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 449:1)
an ille me temptat sciens atque id se volt experiri, suom abitum ut desiderem?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 231)
misera amans desiderat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 262)
si non est, nolis esse neque desideres;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 8139)
ego, postquam gnatus tuos potitust hostium, expertus quanti fuerit nunc desidero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 245)

SEARCH

MENU NAVIGATION