라틴어 문장 검색

cur igitur mundus non animans sapiensque iudicetur, cum ex se procreet animantis atque sapientis?"
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 22:11)
sed dum palato quid sit optimum iudicat, "caeli palatum", ut ait Ennius, non suspexit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 49:2)
Primum enim oculi in his artibus, quarum iudicium est oculorum, in pictis fictis caelatisque formis, in corporum etiam motione atque gestu multa cernunt subtilius, colorum etiam et figurarum tum venustatem atque ordinem et ut ita dicam decentiam oculi iudicant, atque etiam alia maiora:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 145:6)
ex quo videlicet iudicamus quid ex quibusque rebus efficiatur, idque ratione concludimus, singulasque res definimus circumscripteque conplectimur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 147:4)
quae si hominibus solis nota sunt, hominum facta esse causa iudicandum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 155:4)
Nec vero ita refellendum est ut, si segetibus aut vinetis cuiuspiam tempestas nocuerit, aut si quid e vitae commodis casus abstulerit, eum cui quid horum acciderit aut invisum deo aut neglectum a deo iudicemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 167:2)
placet igitur tantas res opinione stultorum iudicari, vobis praesertim qui illos insanos esse dicatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 11:3)
quid ut iudicetur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 75:2)
Tubuli de pecunia capta ob rem iudicandam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 75:11)
neque enim quem Hipponactis iambus laeserat aut qui erat Archilochi versu volneratus a deo immissum dolorem non conceptum a se ipso continebat, nec cum Aegisthi libidinem aut cum Paridis videmus a deo causam requirimus, cum culpae paene vocem audiamus, nec ego multorum aegrorum salutem non ab Hippocrate potius quam ab Aesculapio datam iudico, nec Lacedaemoniorum disciplinam dicam umquam ab Apolline potius Spartae quam a Lycurgo datam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 92:2)
Itaque aut nescit quid possit, aut neglegit res humanas, aut quid sit optimum non potest iudicare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 93:7)
quae deseri a me, dum quidem spirare potero, nefas iudico.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 95:4)
'Ego vero et opto redargui me Balbe, et ea quae disputavi disserere malui quam iudicare, et facile me a te vinci posse certo scio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 96:2)
Quam quidem ad rem nos, ut videmur, magnum attulimus adiumentum hominibus nostris, ut non modo Graecarum litterarum rudes, sed etiam docti aliquantum se arbitrentur adeptos et ad dicendum et ad iudicandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 2:2)
eodemque modo de Aristotele et Isocrate iudico, quorum uterque suo studio delectatus contempsit alterum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION