라틴어 문장 검색

Tu esto cum matre, sit ille cum fratre.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:14)
honestius amabit mater amicum filii quam filiae suae.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:16)
Tu quoque, mater, quae propter aetatem maledicta non metuis, noli sic vindicari, ut pecces.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 11:1)
Quamvis artum sit, facilius potest matrem et fratrem capere quam alienum hominem, cum quo certe in uno cubiculo manere non poterat.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 11:13)
Sin autem et tertius ille γηροβοσκο`σ tuus abire non vult et seditiones ac turbas concitat, sit biga, sit triga, frater vester ac filius et sororem illis exhibebit et matrem.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 11:15)
Audio religiosam habere te matrem, multorum annorum viduam, quae aluit, quae erudivit infantem et post studia Galliarum, quae vel florentissima sunt, misit Romam non parcens sumptibus et absentiam filii spe sustinens futurorum, ut ubertatem Gallici nitoremque sermonis gravitas Romana condiret nec calcaribus in te sed frenis uteretur, quod et in disertissimis viris Graeciae legimus, qui Asianum tumorem Attico siccabat sale et luxuriantes flagellis vineas falcibus reprimebant, ut eloquentiae toreularia non verborum pampinis, sed sensuum quasi uvarum expressionibus redundarent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 6:1)
Novi ego quasdam iam maturioris aetatis et plerasque generis libertini adulescentibus delectari et filios quaerere spiritales paulatimque pudore snperato per ficta matrum nomina erumpere in licentiam maritalem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 6:4)
Matrem ita vide, ne per illam alias videre cogaris, quarum vultus cordi tuo haereant,
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:6)
"Mater mea et fratres mei hi sunt, qui faciunt voluntatem patris mei?"
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:28)
immo quid tam pium, quam sanetae matri sanctum filium custodire?
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:30)
Volo ergo te et propter causas, quas supra exposui, non habitare cum matre et praecipue, ne offerentem delicatos cibos renuendo contristes aut, si acceperis, oleum igni adicias et inter frequentiam puellarum per diem videas, quod noctibus cogites.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:1)
"Sedens adversus fratrem tuum detrahebas et adversus filium matris tuae ponebas scandalum,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 19:2)
Cumque eam Cerealis, cuius clarum inter consules nomen est, propter aetatem et antiquitatem familiae et insignem - quod maxime viris placere consuevit - decorem corporis ac insignem temperantiam ambitiosius peteret suasque longaevus polliceretur divitias et non quasi in uxorem sed quasi in filiam vellet donationem transfundere Albinaque mater tam clarum praesidium viduitati domus ultro appeteret, illa respondit:
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 2:2)
Nusquam sine matre, nullum clericorum et mon- achorum - quod amplae domus interdum exigebat necessitas - vidit absque arbitris.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 3:19)
Matri in tantum oboediens, ut interdum faeciet, quod nolebat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 4:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION