라틴어 문장 검색

Quaedam diversis locis iacent sparsa, quae contrahere inexercitata mens non potest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 29:4)
Nihil est istis, quamdiu mersa et involuta caeno suo iacent, foedius, nihil obscurius, quidni ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 58:1)
Non ille ire vult, sed non potest stare, non aliter quam in praeceps deiecta pondera, quibus eundi finis est iacuisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 63:5)
Quod damnorum omnium maximum est, si amicum perdidisses, danda opera erat, ut magis gauderes, quod habueras, quam maereres, quod amiseras.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 3:3)
Hoc quod inter primum diem et ultimum iacet, varium incertumque est:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 9:2)
Hic homo summae frugalitatis, non minus patrimonii quam corporis diligens, cum me ex consuetudine mane vidisset, cum per totum diem amico graviter adfecto et sine spe iacenti usque in noctem adsedisset, cum hilaris cenasset, genere valitudinis praecipiti arreptus, angina, vix conpressum artatis faucibus spiritum traxit in lucem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 3:1)
patria est illi quodcumque suprema et universa circuitu suo cingit, hoc omne convexum, intra quod iacent maria cum terris, intra quod aer humanis divina secernens etiam coniungit, in quo disposita tot lumina in actus suos excubant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 21:5)
Quidquid circa, te iacet rerum, tamquam hospitalis loci sarcinas specta:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 24:1)
Etiam in acie iacens praeteritur, cum stante pugnatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 2:4)
Nec illi tam gratum est abundare iucundis quam acerbum, quod non omnem illum apparatum per gulam ventremque transmittit, quod non cum omni exoletorum feminarumque turba convolutatur, maeretque, quod magna pars suae felicitatis exclusa corporis angustiis cessat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 25:2)
Inspice, et scies, sub ista tenui membrana dignitatis quantum mali iaceat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 9:6)
Tu ista credis excelsa, quia longe ab illis iaces;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 6:4)
turpis, qui alto sole semisomnus iacet, cuius vigilia medio die incipit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 1:3)
ita sine ulla exercitatione iacentibus tumor pigrum corpus invadit, et superba umbra iners sagina subcrescit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 4:2)
sanguinem reddet tibi ignavus iste ductor ac fortis pater, sed quid trementes circuit pallor genas iacensque vultu languido optutus stupet?
(세네카, 아가멤논 5:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION