라틴어 문장 검색

At vos, o superi, et divom tu maxume rector Iuppiter, Arcadii, quaeso, miserescite regis et patrias audite preces.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 23:9)
Solve metus atque hoc precibus sine posse parentem:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 4:10)
Namque ut ab Euandro castris ingressus Etruscis regem adit et regi memorat nomenque genusque, quidve petat quidve ipse ferat, Mezentius arma quae sibi conciliet, violentaque pectora Turni edocet, humanis quae sit fiducia rebus admonet immiscetque preces:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 6:3)
At parte ex alia, qua saxa rotantia late impulerat torrens arbustaque diruta ripis, Arcadas insuetos acies inferre pedestris ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci (aspera quis natura loci dimittere quando suasit equos), unum quod rebus restat egenis, nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 17:1)
Interea soror alma monet succedere Lauso Turnum, qui volucri curru medium secat agmen.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 21:1)
Sin altior istis sub precibus venia ulla latet totumque moveri mutarive putas bellum, spes pascis inanis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 25:9)
Non haec Evandro de te promissa parenti discedens dederam, cum me complexus euntem mitteret in magnum imperium metuensque moneret acris esse viros, cum dura proelia gente.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 2:6)
Primitiae iuvenis miserae bellique propinqui dura rudimenta et nulli exaudita deorum vota precesque meae!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 6:10)
nihil omnibus actum tantorum impensis operum, nil dona neque aurum nec magnas valuisse preces, alia arma Latinis quaerenda aut pacem Troiano ab rege petendum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 9:2)
At regina, nova pugnae conterrita sorte, flebat et ardentem generum monitura tenebat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 3:1)
Desine iam tandem precibusque inflectere nostris, [ni te tantus edit tacitam dolor et mihi curae saepe tuo dulci tristes ex ore recursent,] ventum ad supremum est.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 30:8)
quod nisi me quacumque novas incidere lites ante Sinistra cava monuisset ab ilice cornix, nec tuus hic Moeris, nec viveret ipse Menalcas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS10)
Atque haec ut certis possemus discere signis, aestusque pluviasque et agentis frigora ventos, ipse Pater statuit, quid menstrua Luna moneret, quo signo caderent austri, quid saepe videntes agricolae propius stabulis armenta tenerent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 13:1)
Non illa quisquam me nocte per altum ire, neque a terra moneat convellere funem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 15:16)
Ille etiam caecos instare tumultus saepe monet fraudemque et operta tumescere bella.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 15:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION