라틴어 문장 검색

Quae tibi tum Martis rabies quantusque sequendi ardor erat?
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:24)
Arctoa parat convexa Bootes, australes reserat portas succinctus Orion invitantque novum sidus, pendentque vicissim quas partes velit ipse sequi, quibus esse sodalis dignetur stellis aut qua regione morari.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:68)
ast ubi paulatim praeceps audacia crevit cordaque languentem dedidicere metum, iam vagus inrumpit pelagus caelumque secutus Aegaeas hiemes Ioniumque domat.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 1:4)
audierat mandata Pater secumque volutat diversos ducens animos, quae tale sequatur coniugium Stygiosque velit pro sole recessus.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:53)
hanc fovet, hanc sequitur:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:57)
illius et duri flevere silentia montes silvaque Bistoniam saepe secuta chelyn.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 1:3)
ille novo madidantes nectare pennas concutit et glaebas fecundo rore maritat, quaque volat vernus sequitur rubor;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:43)
cum subito (dubium quonam monstrante latebras rescierit) Cytherea venit suspectaque nobis ne foret, hinc Phoeben comites, hinc Pallada iunxit.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:125)
Sic ait et prima gressus molitur ab Aetna exitiique reos flores ipsumque rapinae detestata locum sequitur dispersa viarum indicia et pleno rimatur lumine campos inclinatque faces.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:292)
sed cum res hominum tanta caligine volvi adspicerem laetosque diu florere nocentes vexarique pios, rursus labefacta cadebat relligio causaeque viam non sponte sequebar alterius, vacuo quae currere semina motu adfirmat magnumque novas per inane figuras fortuna non arte regi, quae numina sensu ambiguo vel nulla putat vel nescia nostri.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:4)
Orantem sequitur clamor cunctaeque profanas porrexere manus inventaque tristia laudant.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:54)
ergo animi victus "sequimur quocumque vocabis, seu tu vir seu numen" ait, patriaque relicta Eoas Furiae iussu tendebat ad arces instabilesque olim Symplegadas et freta remis inclita Thessalicis, celsa qua Bosphorus urbe splendet et Odrysiis Asiam discriminat oris.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:76)
communes semper litui, communia nobis signa canunt iunctoque sequor tentoria curru."
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:180)
atque utinam per magna sequi convexa liceret!"
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:191)
te qua libet ire sequemur.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:140)

SEARCH

MENU NAVIGATION