라틴어 문장 검색

sed mihi, cum de senectute vellem aliquid scribere, tu occurrebas dignus eo munere, quo uterque nostrum communiter uteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 3:2)
quaestor deinde quadriennio post factus sum, quem magistratum gessi consulibus Tuditano et Cethego, cum quidem ille admodum senex suasor legis Cinciae de donis et muneribus fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 14:5)
Orator metuo ne languescat senectute, est enim munus eius non ingeni solum, sed laterum etiam et virium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 37:1)
An ne illas quidem viris senectuti relinquimus, ut adulescentis doceat, instituat, ad omne offici munus instruat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 38:1)
summam esse in eo corporis siccitatem, itaque omnia exsequi regis officia et munera.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 44:5)
ergo et legibus et institutis vacat aetas nostra muneribus eis quae non possunt sine viribus sustineri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 45:3)
At multi ita sunt imbecilli senes, ut nullum offici aut omnino vitae munus exsequi possint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 46:1)
O praeclarum munus aetatis, si quidem id aufert a nobis, quod est in adulescentia vitiosissimum!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 51:2)
cumque homini sive natura sive quis deus nihil mente praestabilius dedisset, huic divino muneri ac dono nihil tam esse inimicum quam voluptatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 52:4)
At illa quanti sunt, animum tamquam emeritis stipendiis libidinis ambitionis, contentionum inimicitiarum, cupiditatum omnium secum esse secumque, ut dicitur, vivere!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 63:1)
senectutis autem nullus est certus terminus, recteque in ea vivitur, quoad munus offici exsequi et tueri possit mortemque contemnere, ex quo fit ut animosior etiam senectus sit quam adulescentia et fortior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 92:1)
nam dum sumus inclusi in his compagibus corporis, munere quodam necessitatis et gravi opere perfungimur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 98:3)
Item igitur, si sine divinatione non potest officium et munus divinationis exstare, potest autem quis, cum divinationem habeat, errare aliquando nec vera cernere, satis est ad confirmandam divinationem semel aliquid esse ita divinatum, ut nihil fortuito cecidisse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 103:3)
Quod enim munus rei publicae adferre maius meliusve possumus, quam si docemus atque erudimus iuventutem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 6:3)
Quod cum accidisset nostrae rei publicae, tum pristinis orbati muneribus haec studia renovare coepimus, ut et animus molestiis hac potissimum re levaretur et prodessemus civibus nostris, qua re cumque possemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION