라틴어 문장 검색

Flevit amans Glaucus nimiumque hostiliter usae viribus herbarum fugit conubia Circes;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 9:1)
sorte sumus lecti, sors me fidumque Politen Eurylochumque simul nimiique Elpenora vini bisque novem socios Circaea ad moenia misit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 33:5)
Helene non pluribus esset sollicitata procis nec quae Lapitheia movit proelia nec coniunx nimium tardantis Ulixei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 77:7)
dum petit infirmis nimium sublimia pennis Icarus, aequoreas nomine fecit aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 149)
quo magis, o pauci, rebus succurrite laesis, et date naufragio litora tuta meo, neve metu falso nimium trepidate, timentes, hac offendatur ne pietate deus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 511)
sit quoque nostra domus vel censu parva vel ortu, ingenio certe non latet illa meo, quo videar quamvis nimium iuvenaliter usus, grande tamen toto nomen ab orbe fero, turbaque doctorum Nasonem novit et audet non fastiditis adnumerare viris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 154)
Caesar, quem nimio plus est indoluisse semel.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 187)
at cur in nostra nimia est lascivia Musa, curve meus cuiquam suadet amare liber?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1141)
non fuit opprobrio celebrasse Lycorida Gallo, sed linguam nimio non tenuisse mero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1203)
denique ab incauto nimium petit ille marito, se quoque uti servet, peccet ut illa minus, scit, cui latretur, cum solus obambulet, ipsas cur totiens clausas exercet ante fores, multaque dat furti talis praecepta docetque qua nuptae possint fallere ab arte viros, non fuit hoc illi fraudi, legiturque Tibullus et placet, et iam te principe notus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1208)
di, quos experior nimium constanter iniquos, participes irae quos deus unus habet, exstimulate, precor, cessantia fata meique interitus clausas esse vetate fores!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 210)
tu quoque formida nimium sublimia semper, propositique, precor, contrahe vela tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 414)
non aliquid dixive, elatave lingua loquendo est, lapsaque sunt nimio verba profana mero:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 516)
sive igitur nimii Boreae vis saeva marinas, sive redundatas flumine cogit aquas, protinus aequato siccis Aquilonibus Histro invehitur celeri barbarus hostis equo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1024)
hic ego sollicitae lateo novus incola sedis . heu nimium fati tempora longa mei!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 133)

SEARCH

MENU NAVIGATION