라틴어 문장 검색

imperator foedus percussit, uidetur populus Romanus percussisse et continetur indigno foedere:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 14:7)
Iura te non nociturum esse homini de hac re nemini, quod tu hodie hic verberatu's aut quod verberabere, si te salvom hinc amittemus Venerium nepotulum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 5, scene 153)
Nec mora, [0413A] percussit rex foedus cum duce, percusserunt et universi principes regni sui in jurejurando non ultra nocere peregrinis transituris.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 8:10)
tun verberes, qui pro cibo habeas te verberari?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 392)
cum lacrimas oculis ivturna profudit totum iungendum 'cum lacrimas oculis Iuturna profudit terque quaterque manu pectus percussit', ne videatur diverso tempore et lacrimare et pectus percutere, cum utrumque simul fiat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1541)
si quis ad verberandum ducatur, si ad pedes eius supplex procubuerit, eo die verberari piaculum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 11:1)
Postea vero ingenti clade percussi sunt predones, in qua et princeps sceleratorum, qui Christianos et loca sancta predaverat, nomine Reginheri Domino percutiente interiit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 63:11)
In die illa, dicit Dominus, percutiam omnem equum in stuporem et ascensorem eius in amentiam; et super domum Iudae aperiam oculos meos et omnem equum populorum percutiam caecitate.
(불가타 성경, 즈카르야서, 12장4)
ut, quoties aere commoto manum quasi ad feriendum minitans exerit, nec adhuc tamen percutit, mox inploremus eius misericordiam, et discussis penetralibus cordis nostri, atque expurgatis uitiorum ruderibus, solliciti, ne umquam percuti mereamur, agamus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 3:8)
Quod cum inter alios etiam ipse carnifex, qui eum percussurus erat, uidisset, festinauit ei, ubi ad locum destinatum morti uenerat, occurrere, diuino nimirum admonitus instinctu, proiectoque ense, quem strictum tenuerat, pedibus eius aduoluitur, multum desiderans, ut cum martyre, uel pro martyre, quem percutere iubebatur, ipse potius mereretur percuti.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 2:4)
ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum acre fluit frigus, non privam quamque solemus particulam venti sentire et frigoris eius, sed magis unorsum, fierique perinde videmus corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res verberet atque sui det sensum corporis extra.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 10:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION