라틴어 문장 검색

illos se per deos superos inferosque orare ut memores libertatis, quae illo die aut morte honesta aut servitute infami finienda esset, nihil relinquerent in quod saevire iratus hostis posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 336:1)
per omnem Hispaniam cives nostros venum datos dimissis qui conquirerent, ex servitute in libertatem restituerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 570:2)
et missum se ad eos vindicandos in libertatem ait et, ut ipsi cernant, mitti sibi ab domo praesidia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 76:1)
Locrensium deinde contionem habuit atque iis libertatem legesque suas populum Romanum senatumque restituere dixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 299:1)
quae insueta liberae civitati species cum fremitum populi movisset, perturbatus militaris vir urbana libertate novem inquit annorum a vobis profectus post sextum et tricesimum annum redii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 498:1)
secutus Scipionem triumphantem est pilleo capiti inposito Q. Terentius Culleo, omnique deinde vita, ut dignum erat, libertatis auctorem coluit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 608:2)
iterum, ut Syracusas oppressas ab Carthaginiensibus in libertatem eximerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 322:2)
Philippi regnum officere aliquid videtur libertati vestrae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 329:1)
an bello persecuti sceleratam legionem, in potestatem nostram redactam, tergo et cervicibus poenas sociis pendere cum coegissemus, urbem agros suaque omnia cum libertate legibusque Reginis reddidimus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 352:1)
sed quid ego Capuam dico, cum Carthagini victae pacem ac libertatem dederimus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 360:2)
oppidanis extemplo vita ac libertas concessa est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 198:2)
sine vestro labore et periculo qui vos in libertatem vindicarent, cum magnis classibus exercitibusque mare traiecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 282:2)
nam Megalopolitanos avorum memoria pulsos ab Lacedaemoniis restituerat in patriam Antigonus, et Dymaeis, captis nuper direptisque ab exercitu Romano, cum redimi eos, ubicumque servirent, Philippus iussisset, non libertatem modo sed etiam patriam reddiderat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 294:1)
qua direpta missis in arcem qui vitam regiis, si inermes abire vellent, libertatem Elatensibus pollicerentur, fideque in haec data post dies paucos arcem recipit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 318:2)
ei centum milia gravis aeris dari patres iusserunt, servis vicena quina milia aeris et libertatem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 346:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION