라틴어 문장 검색

Quod si dolor eximi eum cogit, et piperis semen cortice liberatum, et eodem modo bacca hederae conjecta in id foramen dentem findit, isque per testas excidit:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 6:1)
Sed id tamen involutum lanula demitti commodius est, quia sic, dente servato, dolorem levat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 6:4)
Si dolor in gingivis est, moventurque aliqui dentes, refigi eos oportet:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XV De cancro oris. 3:6)
doloresque is locus, et punctiones habet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 12:5)
In iisdem recedere ab ungue caruncula cum magno dolore consuevit:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIX De digitorum ulceribus. 1:2)
Luxata igitur in quacumque parte corporis sunt, quam primum sic curari debent, ut, qua dolor est,ea scalpello cutis crebro incidatur, detergeaturque eodem averso profluens sanguis.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, I De luxatis.1)
Quod intelligi et ex loco, et ex magnitudine doloris potest;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 5:4)
Haec ratio curationis longa, sed sine dolore est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 11:6)
Sed haec dolorem movent.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 13:3)
fereque sine dolore sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VI De gangliis, de meliceride, et atheromate, et steatomate, capitis tuberculis. 2:4)
sicut evenit in iis, quae et tarde increscunt, et dolore non cruciant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 11:4)
Fere vero pejor est, quo ex graviore morbo majoribusve capitis doloribus, vel ictu vehementiore orta est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 41:1)
Si vero dens dolores movet, eximique eum, quia medicamenta nihil adjuvant, placuit, circumradi debet, ut gingiva ab eo resolvatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 2:6)
Uva, si cum inflammatione descendit, dolorique est, et subrubicundi coloris, praecidi sine periculo non potest:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 9:1)
quod fere consistit in tunica, doloresque magnos movet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION