라틴어 문장 검색

unde maior fides conscientia sceleris et metu indicii mortem Vononi inlatam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 68장4)
nunc scelere Pisonis et Plancinae interceptus ultimas preces pectoribus vestris relinquo:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 71장3)
Tum exuto iustitio reditum ad munia, et Drusus Illyricos ad exercitus profectus est, erectis omnium animis petendae e Pisone ultionis et crebro questu, quod vagus interim per amoena Asiae atque Achaiae adroganti et subdola mora scelerum probationes subverteret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 7장1)
illic contumacia et certaminibus asperasset iuvenem exituque eius laetatus esset an scelere extinxisset, integris animis diiudicandum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장3)
Vetustissimi mortalium, nulla adhuc mala libidine, sine probro, scelere eoque sine poena aut coercitionibus agebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 26장1)
multi odio praesentium et cupidine mutationis suis quoque periculis laetabantur increpabantque Tiberium quod in tanto rerum motu libellis accusatorum insumeret operam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 44장3)
sed ceteris haud laeta memoria Quirini erat ob intenta, ut memoravi, Lepidae pericula sordidamque et praepotentem senectam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 48장6)
vita Clutorii in integro est, qui neque servatus in periculum rei publicae neque interfectus in exemplum ibit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 50장5)
et quia vi tot simul corripere intutum dolus intervalla scelerum poscebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 3장2)
corrupta ad scelus Livia Seianum Lygdi quoque spadonis animum stupro vinxisse, quod is [Lygdus] aetate atque forma carus domino interque primores ministros erat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 10장3)
ordo alioqui sceleris per Apicatam Seiani proditus tormentis Eudemi ac Lygdi patefactus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 11장5)
nam Seianus ubi videt mortem Drusi inultam interfectoribus, sine maerore publico esse, ferox scelerum et, quia prima provenerant, volutare secum quonam modo Germanici liberos perverteret, quorum non dubia successio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 12장3)
neque tamen effugit magnae fortunae pericula.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 13장7)
aderantque iuveni modestia ac forma principe viro digna, notis in eum Seiani odiis ob periculum gratiora.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 15장10)
proprium id Tiberio fuit scelera nuper reperta priscis verbis obtegere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 19장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION