라틴어 문장 검색

saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sintscripturus, neque te ut miretur turba labores,contentus paucis lectoribus.
(호라티우스의 풍자, 1권, 10장33)
nimirum insanus paucis videatur, eo quod maxima pars hominum morbo iactatur eodem.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장77)
verum quia nunc non est praepositum de ieiuniis disputare et universa exsequi sui est tituli et voluminis, haec sufficiant pauca de plurimis.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:2)
Et in principio libelli praefatus sum me de angustiis nuptiarum aut nihil omnino aut pauca dicturum et nunc eadem admoneo.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 16:8)
Nec sufficit scire, quod bonum est, nisi custodiatur adtentius, quod electum est, quia illud iudicii est, hoc laboris, et illud commune cum pluribus, hoc cum paucis.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 17:3)
"Multi vocati, pauci autem electi."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 17:8)
"pauca autem necessaria sunt aut unum."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 18:27)
hoc vitio pauci admodum sunt qui caruerint, et ille est optimus, qui quasi in pulchro corpore rara naevorum sorde respergitur.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:27)
"Et erant in conspectu eius quasi pauci dies, quia amabat illam."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:204)
Veniet, veniet illa dies, et mecum dolebis ardere non paucos.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 1:6)
"Et certe paucas urbes nominavi, in quibus olim fuere regna non modica."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 16:16)
Et, ut omittam vetera, ne apud incredulos nimis fabulosa videantur, ante paucos annos propinquus vester Gracchus, nobilitatem patriciam nomine sonans, cum praefecturam regeret urbanam, nonne specu Mithrae et omnia portentuosa simulacra, quibus corax, nymphius, 1 miles, leo, Perses, heliodromus, pater initiantur, subvertit, fregit, excussit et his quasi obsidibus ante praemissis inpetravit baptismum Christi?
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 2:6)
Unde et de scripturis pauca perstrinxi nec orationem meam, ut in ceteris libris facere solitus sum, illarum floribus texui.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 12:2)
Testudinco Grunnius incedebat ad loquendum gradu et per intervalla quaedam vix pauca verba capiebat, ut eum putares singultire, non proloqui.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 18:6)
Huius tam gloriosae victoriae origo Marcella est tuque caput horum et eausa bonorum, quae scis me vera narrare quae nosti vix de multis pauca dicere, ne legenti fastidium faciat odiosa replicatio et videar apud malivolos sub occasione laudis alterius stomachum meum digerere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 10:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION