라틴어 문장 검색

a vino ad aquam, ab aqua ad vinum, a lenibus cibis ad acres, ab acribus ad lenes transire;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVI Curatio duarum quartanarum. 2:2)
multi autem cacenphaton accipiunt, ne duo epitheta videantur, 'placidum' et 'infusum'. alii figurate accipiunt 'placidum per membra' pro eo quod est placidum membris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4066)
placidam per membra quietem aut epitheton est quietis, aut ideo 'placidam' dixit, quia est quies, quae potest etiam somniorum terrore turbari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6911)
nec placidam membris dat cura quietem aut penitus quiete caruit, ut 'placida' epitheton sit quietis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 51)
non quo violari summa deum vis possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris, sed quia tute tibi placida cum pace quietos constitues magnos irarum volvere fluctus, nec delubra deum placido cum pectore adibis, nec de corpore quae sancto simulacra feruntur in mentes hominum divinae nuntia formae, suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 2:8)
'lenis' autem ideo quia superius ait vix prima inceperat aestas, et lenes venti per aestatem sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 705)
Felicisque bonis non lenius uritur Herses, quam cum spinosis ignis supponitur herbis, quae neque dant flammas lenique tepore cremantur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:6)
Respondebant omnes placidissimam se mentem ad illum, et ab omni ira remotam habere, eumque uicissim rogabant placidam erga ipsos mentem habere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 3:9)
sed quoniam primus annus habuit de hac reprehensione plurimum sermonis, credo, propterea quod tibi hominum iniuriae, quod avaritia, quod insolentia praeter opinionem accidebat et intolerabilis videbatur, secundus autem multo lenior, quod et consuetudo et ratio et, ut ego arbitror, meae quoque litterae te patientiorem lenioremque fecerunt, tertius annus ita debet esse emendatus ut ne minimam quidem rem quisquam possit ullam reprehendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 14장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION