라틴어 문장 검색

Vox canora et suavis, motus et gestus etiam plus artis habebat quam erat oratori satis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 88장 3:4)
Tongilium mihi eduxit, quem amare in praetexta coeperat, Publicium et Minucium, quorum aes alienum contractum in popina nullum rei publicae motum adferre poterat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 4:4)
mihi, ut urbi sine vestro motu ac sine ullo tumultu satis esset praesidii, consultum atque provisum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 26:2)
gladiatores, quam sibi ille manum certissimam fore putavit, quamquam animo meliore sunt quam pars patriciorum, potestate tamen nostra continebuntur. Q. Metellus, quem ego hoc prospiciens in agrum Gallicum Picenumque praemisi, aut opprimet hominem aut eius omnis motus conatusque prohibebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 26:4)
Atque haec omnia sic agentur, Quirites, ut maxumae res minimo motu, pericula summa nullo tumultu, bellum intestinum ac domesticum post hominum memoriam crudelissimum et maximum me uno togato duce et imperatore sedetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 28:1)
Nam ut illa omittam, visas nocturno tempore ab occidente faces ardoremque caeli, ut fulminum iactus, ut terrae motus relinquam, ut omittam cetera, quae tam multa nobis consulibus facta sunt, ut haec, quae nunc fiunt, canere di immortales viderentur, hoc certe, quod sum dicturus, neque praetermittendum neque relinquendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 18:3)
si sit motus sine causa, non omnem enuntiationem aut veram aut falsam fore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 1:12)
motum igitur sine causa nullum esse, quo posito rerum antecessionibus fieri omnia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 1:14)
Ad haec Cicero concedit quidem motum nullum sine causa esse, neque vero, quaecumque fiant, fieri omnia causis antecedentibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 1:16)
Si est motus sine causa, non omnis enuntiatio, quod ἀξίωμα dialectici appellant, aut vera aut falsa erit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 31:4)
motus ergo sine causa nullus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 31:7)
Itaque tertius quidam motus oritur extra pondus et plagam, cum declinat atomus intervallo minimo (id appellat ἐλά- χιστον);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 33:2)
Hanc Epicurus rationem induxit ob eam rem, quod veritus est, ne, si semper atomus gravitate ferretur naturali ac necessaria, nihil liberum nobis esset, cum ita moveretur animus, ut atomorum motu cogeretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 34:1)
Id Democritus, auctor atomorum, accipere maluit, necessitate omnia fieri, quam a corporibus individuis naturalis motus avellere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 35:1)
Nam cum docerent esse posse quendam animi motum voluntarium, id fuit defendi melius quam introducere declinationem, cuius praesertim causam reperire non possent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 35:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION