라틴어 문장 검색

supra columnas ex tribus tignis bipedalibus compactis trabes sunt circa conlocatae, eaeque ab tertiis columnis, quae sunt in interiore parte, revertuntur ad antas, quae a pronao procurrunt, dextraque et sinistra hemicyclium tangunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장27)
supra eas ex duobus tignis bipedalibus trabes everganeae circa sunt conlocatae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장29)
calices duo in una fornace aeque cocti aequoque pondere ad crepitumque uno sonitu sumantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장26)
cum enim ita factum fuerit, largiter inter eos sonitus discrepabit, aequoque pondere non poterunt esse.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장29)
tuscanica sunt, in quibus trabes in atrii latitudine traiectae habeant interpensiva et collicias ab angulis parietum ad angulos tignorum intercurrentes, item asseribus stillicidiorum in medium compluvium deiectus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장3)
namque de tegulis aut tignis aut asseribus mutandis non est eadem cura quemadmodum de his, quod ea, quamvis sunt vitiosa, faciliter mutantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장24)
deinde in singulis tignis extremis partibus axis bini clavi figantur, uti nulla ex parte possint se torquendo anguli excitare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장9)
cum enim grandes sunt, pondere deducuntur nec possunt se sustinere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장11)
etiamque cavendae sunt in cameris priscorum dispositiones, quod earum planitiae coronarum gravi pondere inpendentes sunt periculosae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장13)
Cum in aliquo vase est confusum, si supra id lapideum centenarium pondus inponatur, natat in summo neque eum liquorem potest onere suo premere nec elidere nec dissipare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 8장9)
ita non amplitudine ponderis sed genere singularum rerum gravitatem esse non est negandum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 8장11)
quae si centenariae erunt, pondus habeant in singulas pondo MCC;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장14)
namque vehemens spiritus in aquae ductione solet nasci, ita ut etiam saxa perrumpat, nisi primum leniter et parce a capite aqua inmittatur et in geniculis aut versuris alligationibus aut pondere saburra contineatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장41)
is ad tempus opus manu factum subtiliter regi adprobavit et ad sacomam pondus coronae visus est praestitisse.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말30)
nam currens identidem graece clamabat εὕρηκα εὕρηκα. Tum vero ex eo inventionis ingressu duas fecisse dicitur massas aequo pondere, quo etiam fuerat corona, unam ex auro et alteram ex argento.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말34)

SEARCH

MENU NAVIGATION