라틴어 문장 검색

et tamen omnem vocem adyti dignam templo veramque probavit extinctus tota pariter cum prole domoque, et quamvis longa deductis gente propinquis.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII80)
Cui Gabiis, ut voluerat, recepto et per nuntios consulenti, quid fieri vellet, eminentia forte papaverum capita vir-gula excutiens, cum per hoc interficiendos esse principes vellet intellegi, quasi superbia sileret, respondit tamen.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 57:1)
Quippe post primam victoriam intellecta vir callidus virtute Romana statim desperavit armis seque ad dolos contulit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 14:2)
quam facile, vel una civitas probat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 39:3)
Parva res dictu sed ad magnanimitatem populi Romani probandam satis efficax, quod illis ipsis quibus obsidebatur diebus ager, quem Annibal castris insederat, venalis Romae fuit hastaeque subiectus invenit emptorem.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 47:1)
Qui rebellandum fuerit furor, vel hinc intellegi potest, quod in usum novae classis tecta domuum resciderunt;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 10:1)
Quanta urbs deleta sit, ut de ceteris taceam, de ignis mora probari potest.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 18:1)
Sed ante a Romanis obsessa est quam se ipsa cognosceret, et sola omnium provinciarum vires suas postquam victa est intellexit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, RES IN HISPANIA GESTAE 4:1)
idque ut divinitus fieri probaret, in ore abdita nuce quam sulphure et igni stipaverat, leniter inspirans flammam inter verba fundebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 5:1)
post quattuordecim annos probata veteranorum manus gradum retro dedit, quos, etsi nondum fugerant apparuit tamen pudore magis quam virtute resistere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 81:4)
Tanta barbaria est, ut nec intellegant pacem.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SARMATICUM 1:4)
Quod super est, vacuas auris animumque sagacem semotum a curis adhibe veram ad rationem, ne mea dona tibi studio disposta fideli, intellecta prius quam sint, contempta relinquas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 2:1)
nec res ulla potest vera ratione probari corpore inane suo celare atque intus habere, si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:15)
at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem crescere de nihilo testor res ante probatas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 21:8)
quare non est ut credere possis esse infinitis distantia semina formis, ne quaedam cogas inmani maximitate esse, supra quod iam docui non posse probari.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 12:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION