라틴어 문장 검색

tum hoc quoque, quod ridetis, inquit, "in equo dies noctesque persedendo habeo, nec magis me eius quam cicatricum harum pudet paenitetque, quando numquam mihi impedimento ad rem publicam bene gerendam domi militiaeque fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 486:1)
Pol me haud paenitet, si licet boni dimidium mihi dividere cum Iove.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 1115)
promitto tibi non offuturum, si id hodie effeceris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 1110)
moriri sese misere mavolet, quam non perfectum reddat quod promiserit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 1151)
Quin promitto, inquam, hostire contra ut merueris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 2189)
an te id exspectare oportet, si quis promittat tibi te facturum divitem, si moriatur mater sua?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 138)
Ecastor qui subrupturum pallam promisit tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 2157)
promitte hoc fore.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 283)
me haud paenitet, tua ne expetam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 246)
Sed, pater, quod promisisti mihi, te quaeso ut memineris, ne illum verberes;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 4197)
sequere, is promittet tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 872)
Roga hunc tu, tu promitte huic.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 883)
Promitto, roga.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 885)
nunc quasi ducentis Philippis emi filium, quos dare promisi militi:
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 8142)
is nunc ducentos nummos Philippos militi, quos dare se promisit, dabit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 939)

SEARCH

MENU NAVIGATION