라틴어 문장 검색

Solacium grande est cum universo una rapi.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, S17)
Cui semper dederis, ubi neges, rapere imperes.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 088)
Facilitas nimia ad partem stultitiae rapit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 180)
Qui pote consilium fugere, rapere idem potest.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 67)
Rapere est accipere quod non possis reddere.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 666)
tamen quod vere malum est, ne ipsi quidem, quos rapit, defendere pro bono audent.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 10:5)
deos inter se propter Troianos et Achivos ut gladiatorum paria congressos depugnasse, venerem humana sagitta sauciatam, quod filium suum Aenean paene interfectum ab eodem Diomede rapere vellet, Martem tredecim mensibus in vinculis paene consumptum, Iovem, ne eandem vim a ceteris caelitibus experiretur, opera cuiusdam monstri liberatum, et nunc flentem Sarpedonis casum, nunc foede subantem in sororem sub commemoratione non ita dilectarum iampridem amicarum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 2:1)
Quis autem vos ab illis occultis et usquequaque vastantibus mentes et valitudines vestras hostibus raperet, a daemoniorum incursibus dico, quae de vobis sine praemio, sine mercede depellimus?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 9:1)
Ab his adulteria huiusmodi salutaris disciplinae subornata, ab his quaedam etiam fabulae inmissae quae de similitudine fidem infirmarent veritatis vel eam sibi potius evincerent, ut quis ideo non putet Christianis credendum quia nec poetis nec philosophis, vel ideo magis poetis et philosophis existimet credendum quia non Christianis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 11:2)
Denique uidimus, quibusdam a serpente percussis, rasa folia codicum, qui de Hibernia fuerant, et ipsam rasuram aquae inmissam ac potui datam, talibus protinus totam uim ueneni grassantis, totum inflati corporis absumsisse ac sedasse tumorem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 4:5)
dum uero percipiendo ex religiosae uitae consuetudine eiusdem mysterii amore rapiuntur, reprimendae, sicut praediximus, non sunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 7:7)
Cum uero ultra modum appetitus gulae in sumendis alimentis rapitur, atque idcirco umorum receptacula grauantur, habet exinde animus aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem percipiendi sancti mysterii uel missarum sollemnia celebrandi;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 9:24)
Tum benedixi aquam, et astulam roboris praefati inmittens obtuli egro potandum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIII. 1:8)
Qui cum se morti proximum uideret, timere coepit et pauere, ne mox mortuus ob merita scelerum ad inferni claustra raperetur, clamauitque me, cum essem in uicinia positus, et inter egra tremens suspiria, flebili uoce talia mecum querebatur:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIII.7)
nec dubito me post mortem corporis statim ad perpetuam animae mortem rapiendum, ac infernalibus subdendum esse tormentis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIII.9)

SEARCH

MENU NAVIGATION