라틴어 문장 검색

haec magis adhuc adstringunt, qui memoriam ab aliquo simili transferunt ad id quod continendum est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 125:3)
quod est facilius in Apris et in Ursis et Nasone aut Crispo, ut id memoriae adfigatur unde sunt nomina.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 126:1)
sequitur enim vestigiis quibusdam memoriam, et velut oculis intuetur non paginas modo, sed versus prope ipsos, estque cum dicit similis legenti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 127:2)
propter quas excitandus est voce, ut duplici motu iuvetur memoria dicendi et audiendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 128:3)
in parte iuvari potest, quod, cum aut bis audierit, continuo illi memoriam suam experiri licet et cum legente contendere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 129:2)
etiam quae bene composita erunt, memoriam serie sua ducent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 134:1)
quod meae quoque memoriae mediocritatem sequebatur, si quando interventus aliquorum, qui hunc honorem mererentur, iterare declamationis partem coegisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 134:4)
si quis tamen unam maximamque a me artem memoriae quaerat, exercitatio est et labor;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 135:1)
quare et pueri statim, ut praecepi, quam plurima ediscant, et, quaecunque aetas operam iuvandae studio memoriae dabit, devoret initio taedium illud et scripta et lecta saepius revolvendi et quasi eundem cibum remandendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 136:1)
non omittam etiam, quod cotidianis experimentis deprehenditur, minime fidelem esse paulo tardioribus ingeniis recentem memoriam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 137:2)
mirum dictu est nec in promptu ratio, quantum nox interposita adferat firmitatis, sive requiescit labor ille, cuius sibi ipsa fatigatio obstabat, sive maturatur atque concoquitur, quae firmissima eius pars est, recordatio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 138:1)
quae statim referri non poterant, contexuntur postera die, confirmatque memoriam illud tempus, quod esse in causa solet oblivionis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 138:2)
nam si memoria suffragatur, tempus non defuit, nulla me velim syllaba effugiat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 140:1)
idque a pueris obtinendum, atque in hanc consuetudinem memoria exercitatione redigenda, ne nobis discamus ignoscere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 140:3)
memoria autem facit etiam prompti ingenii famam, ut illa, quae dicimus, non domo attulisse sed ibi protinus sumpsisse videamur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 141:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION