라틴어 문장 검색

salvos incolumesque victis perduellibus victores, spoliis decorates, praeda onustos triumphantesque mecum domos reduces sistatis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 371:2)
memor patris imperatoris patriaeque et duorum regum quibus nupta fuisset, sibi ipsa consuleret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 199:1)
adeo ne advenientem quidem gratiam homines benigne accipere, nedum ut praeteritae 10 satis memores sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 287:2)
hi memores deorum adeo pertinaciter pugnaverunt ut, cum proelium nox diremptura esset, rex prior, territus rabie eorum, pugna abstiterit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 187:1)
ego autem primum velim vos foederum memores servare mecum pacem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 193:1)
ceterum non plures tantum Macedones quam ante tuebantur urbem arcesque, sed etiam praesentioribus animis, et castigationis regis in admissa culpa et simul minarum, simul promissorum in futurum memores.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 536:1)
postquam in potestate Argivorum civitas erat, nihil eius memor tyrannus, a quo eam civitatem et in quam condicionem accepisset, legatos Elatiam ad Quinctium et ad Attalum Aeginae hibernantem mittit, qui nuntiarent Argos in potestate sua esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 493:1)
ad haec Quinctius negare Aetolos aut moris Romanorum memores aut sibi ipsis convenientem sententiam dixisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 133:1)
minus filiae, uxores, sorores etiam quibusdam in manu erunt - numquam salvis suis exuitur servitus muliebris;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 99:2)
quorum ubi arma signaque Lacetani cognovere, memores quam saepe in agro eorum impune persultassent, quotiens ipsos signis collatis fudissent fugassentque, patefacta repente porta universi in eos erumpunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 231:1)
atque ita cum paucis in forum pergit ire clamitans ut qui salvam rem publicam vellent auctorem et ducem se libertatis sequerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 287:1)
et ne quid intestini motus oreretur, metu et acerbitate poenarum tenebat animos quoniam ut salvum vellent tyrannum sperare non poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 309:1)
a censu maxime et senatum et iudices legit potentioremque eam partem civitatium fecit cui salva et tranquilla omnia esse magis expediebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 584:1)
Aetoli magno opere suadere ut salva Romanorum amicitia regem quoque adsumerent socium atque amicum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 541:1)
Aetoli, postquam legati ab Roma rettulerunt nullam spem pacis esse, quamquam omnis ora maritima eorum, quae in Peloponnesum versa est, depopulata ab Achaeis erat, periculi magis quam damni memores, ut Romanis intercluderent iter, Coracem occupaverunt montem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 43:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION