라틴어 문장 검색

et oravit ad Dominum et dixit: " Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum, cum adhuc essem in terra mea? Propter hoc praeoccupavi ut fugerem in Tharsis. Sciebam enim quia tu Deus clemens et misericors es, longanimis et multae miserationis et ignoscens super malitia.
(불가타 성경, 요나서, 4장2)
Et dixi: " Audite, principes Iacob et duces domus Israel: Numquid non vestrum est scire iudicium? ".
(불가타 성경, 미카서, 3장1)
Bonus Dominus, refugium in die tribulationis et sciens sperantes in se
(불가타 성경, 나훔서, 1장7)
Et applicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa et erunt ei in populum. Et habitabo in medio tui, et scies quia Dominus exercituum misit me ad te.
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장15)
Manus Zorobabel fundaverunt domum istam et manus eius perficient eam, et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos.
(불가타 성경, 즈카르야서, 4장9)
Et qui procul sunt, venient et aedificabunt in templo Domini; et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. Erit autem hoc, si oboedieritis voci Domini Dei vestri" ".
(불가타 성경, 즈카르야서, 6장15)
et scietis quia misi ad vos mandatum istud, ut esset pactum meum cum Levi, dicit Dominus exercituum.
(불가타 성경, 말라키서, 2장4)
Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consilii est: ipsum audite semper; ipse erit vobis pater.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장65)
et ecce nationes convenerunt adversum nos, ut nos disperdant: tu scis, quae cogitant in nos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장52)
et scient omnes gentes quia est, qui redimat et liberet Israel ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장11)
Sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie, et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua, et iudica illum secundum malitiam illius ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장42)
Exemplum epistulae, quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis, scripsimus et ad vos, ut sciretis:
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장31)
et exhortatus est eos et dixit illis: " Vos scitis quanta ego et fratres mei et domus patris mei fecimus pro legibus et pro sanctis proelia et angustias quales vidimus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장3)
sciebat enim quod congregata sunt mala in eum, et reliquit eum exercitus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장12)
Congrega dispersionem nostram, libera eos, qui serviunt gentibus, et contemptos et abominatos respice, ut sciant gentes quia tu es Deus noster.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION