라틴어 문장 검색

in agris erant tum senatores, id est senes - si quidem aranti L. Quinctio Cincinnato nuntiatum est eum dictatorem esse factum, cuius dictatoris iussu magister equitum C. Servilius Ahala Sp.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 72:5)
A villa in senatum arcessebatur et Curius et ceteri senes, ex quo qui eos arcessebant viatores nominati sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 72:7)
nobis senibus ex lusionibus multis talos relinquant et tesseras;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 74:1)
hac igitur fortuna frui licet senibus, nec aetas impedit quo minus et ceterarum rerum et in primis agri colendi studia teneamus usque ad ultimum tempus senectutis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 77:1)
quin etiam memoriae proditum est, cum Athenis ludis quidam in theatrum grandis natu venisset, magno consessu locum nusquam ei datum a suis civibus, cum autem ad Lacedaemonios accessisset, qui, legati cum essent, certo in loco considerant, consurrexisse omnes illi dicuntur et senem sessum recepisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 81:4)
At sunt morosi et anxii et iracundi et difficiles senes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 83:1)
O miserum senem, qui mortem contemnendam esse in tam longa aetate non viderit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 85:2)
mens enim et ratio et consilium in senibus est, qui si nulli fuissent, nullae omnino civitates fuissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 86:7)
At sperat adulescens diu se victurum, quod sperare idem senex non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 87:2)
At senex ne quod speret quidem habet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 87:5)
quid est autem tam secundum naturam quam senibus emori?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 90:3)
ita fit ut illud breve vitae reliquum nec avide appetendum senibus nec sine causa deserendum sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 92:6)
iam sensus moriendi aliquis esse potest, isque ad exiguum tempus, praesertim seni:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 94:1)
quod igitur adulescentes, et ei quidem non solum indocti sed etiam rustici contemnunt, id docti senes extimescent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 95:2)
ei visum in quiete egregia facie iuvenem dicere fore ut perbrevi convalesceret, paucisque diebus interiturum Alexandrum tyrannum, ipsum autem Eudemum quinquennio post domum esse rediturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 78:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION