라틴어 문장 검색

Homo autem iustus isque, quem sentimus virum bonum, nihil cuiquam, quod in se transferat, detrahet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 96:3)
Quod quia patriae non utile putavit, idcirco sibi honestum et sentire illa et pati credidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 142:8)
Ac mihi repetenda est veteris cuiusdam memoriae non sane satis explicata recordatio, sed, ut arbitror, apta ad id, quod requiris, ut cognoscas quae viri omnium eloquentissimi clarissimique senserint de omni ratione dicendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 4:1)
Hoc enim uno praestamus vel maxime feris, quod conloquimur inter nos et quod exprimere dicendo sensa possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 32:3)
Quae nisi qui naturas hominum vimque omnem humanitatis causasque eas, quibus mentes aut incitantur aut reflectuntur, penitus perspexerit, dicendo quod volet perficere non poterit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 53:2)
equidem non dubitabo, quod sentio, dicere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 61:2)
Sed, ut solebat C. Lucilius saepe dicere, homo tibi subiratus, mihi propter eam ipsam causam minus quam volebat familiaris, sed tamen et doctus et perurbanus, sic sentio neminem esse in oratorum numero habendum, qui non sit omnibus eis artibus, quae sunt libero dignae, perpolitus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 72:1)
qui cum diceret esse quandam prudentiam, quae versaretur in perspiciendis rationibus constituendarum et regendarum rerum publicarum, excitabatur homo promptus atque omni abundans doctrina et quadam incredibili varietate rerum atque copia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 85:2)
Artem vero negabat esse ullam, nisi quae cognitis penitusque perspectis et in unum exitum spectantibus et numquam fallentibus rebus contineretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 92:1)
Nunc, quoniam uterque vestrum patefecit earum ipsarum rerum aditum, quas quaerimus, et quoniam princeps Crassus eius sermonis ordiendi fuit, date nobis hanc veniam, ut ea, quae sentitis de omni genere dicendi, subtiliter persequamini;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 98:1)
'Atqui' inquit [Sulpicius] 'hoc ex te, de quo modo Antonius exposuit, quid sentias, quaerimus, existimesne artem aliquam esse dicendi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 102:1)
'Ego vero' inquit 'istis obsequi studeo neque gravabor breviter meo more, quid quaque de re sentiam, dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 107:1)
Nam si ars ita definitur, ut paulo ante exposuit Antonius, ex rebus penitus perspectis planeque cognitis atque ab opinionis arbitrio seiunctis scientiaque comprehensis, non mihi videtur ars oratoris esse ulla;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 108:1)
' 'Sic igitur' inquit 'sentio,' Crassus 'naturam primum atque ingenium ad dicendum vim adferre maximam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 113:3)
ac, si quaeritis, plane quid sentiam enuntiabo apud homines familiarissimos, quod adhuc semper tacui et tacendum putavi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 119:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION