라틴어 문장 검색

quod et ueri similius uidetur, quando et male partis optime usus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 16장 3:3)
utque etiam similia quandoque ausuros perpetuo coerceret, uetuit inter cetera de eadem re pluribus legibus agi quaeriue de cuiusquam defunctorum statu ultra certos annos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 8장 5:3)
Itaque color eius placido mari similis locum poetarum mendacio fecit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 4:1)
Inter haec aquilam auream pennas extendenti similem sacraverant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 18:3)
Itaque incorruptus idemque frigidissimus, quippe multa riparum amoenitate inumbratus, ubique fontibus suis similis in mare evadit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 10:1)
Expiranti similem ministri manu excipiunt nec satis compotem mentis in tabernaculum deferunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 5장 5:1)
Tum vero similis ruinae strages erat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 11:2)
At Graeci, qui in Darei partibus steterant, Amynta duce - praetor hic Alexandri fuerat, tunc transfuga - abrupti a ceteris haud sane fugientibus similes evaserant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 21:1)
Somnio similis res Abdalonymo videbatur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 23:1)
Caeli quoque mira temperies, verno tepori maxime similis, omnes anni partes pari salubritate percurrit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 19:1)
umbilico maxime similis est habitus zmaragdo et gemmis coagmentatus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 25:2)
Caeli fulgor tempore aestivo ardenti similis internitens ignis praebuit speciem, flammasque ex Darei castris splendere velut inlati temere praesidiis credebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 16:3)
Similis apud Macedones quoque sollicitudo erat, noctemque velut in eam certamine edicto metu egerunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 16:3)
Vallo similis acies erat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 17:1)
Ceterum, sive ludibrium oculorum sive vera species fuit, qui circa Alexandrum erant, vidisse se crediderunt paulum super caput regis placide volantem aquilam, non sono armorum, non gemitu morientium territam, diu que circa equum Alexandri pendenti magis quam volanti similis adparuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 31:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION