라틴어 문장 검색

quod item fit in altis fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:9)
quippe etenim solis de lumine multa necessest concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 7:3)
quod solis vapor aetatem non posse videtur efficere usque adeo pollens fervore corusco.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 8:7)
neque enim caligine tanta obruerent terras, nisi inaedificata superne multa forent multis exempto nubila sole;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:7)
nam fretus ipse anni permiscet frigus [ad] aestum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 12:4)
Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa surgere de terra nebulas aestumque videmus, quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur suffunduntque sua caelum caligine et altas sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 16:4)
urget enim quoque signiferi super aetheris aestus et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 16:5)
hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam adversa fulsit nimborum aspargine contra, tum color in nigris existit nubibus arqui.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 17:10)
quippe videmus enim vestis umore madentis exsiccare suis radiis ardentibus solem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 20:7)
proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol umoris parvam delibet ab aequore partem, largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 20:9)
praeterea magna ex parti mare montis ad eius radices frangit fluctus aestumque resolvit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 22:6)
forsitan Aethiopum penitus de montibus altis crescat, ubi in campos albas descendere ningues tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 23:13)
hos igitur tellus omnis exaestuat aestus expiratque foras in apertum promptaque caeli.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:19)
quo simul ac primum pennis delata sit ales, impediatur ibi caeco correpta veneno, ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 26:3)
quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 26:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION