라틴어 문장 검색

O quam ignorant homines cupidi gloriae, quid illa sit aut quemadmodum petenda !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 73:1)
Alioquin ut scias subesse animis etiam in pessima abductis boni sensum nec ignorari turpe, sed neglegi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 12:1)
Fiet aliquis factum, quod non ignoravit futurum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 7:4)
At mehercules id agimus, ut longius revocandi simus, et cum ignoremus, quo feramur, velociter tamen illo, quo intendimus, perseveramus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 7:6)
Qualis ad nos animi nostri sensus, quamvis naturam eius ignoremus ac sedem, talis ad omnia animalia constitutionis suae sensus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 12:4)
quid sit illud ignorat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 13:2)
ignorarem quis esset:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 19:5)
ignoramus istos quibus uel hoc in eiusmodi quaestu praecipue placet, quod inlibatam uirginitatem decerpunt?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 12:3)
Quantum suspicor, ne rapta quidem es.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias. 1:13)
Non ignoro ego quorum inopia per otium in angulis in diuitiarum conuictos strepit accusatosque insequitur neque quiescere sinit.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 17:10)
Verbis minime licenter usus est nisi in carminibus, in quibus non ignorauit uitia sua sed amauit.
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 11:4)
uidelicet turpiter uiuo, meretricem amo, legem ignoro, dies tuos non numero.
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 5:2)
nisi demens sum, aliquid suspicandum.
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 17:12)
Tyrannus suspicatus est nescio quid istum de tyrannicidio cogitare, siue isti aliquid excidit, siue magna consilia non bene uoltus texit.
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 1:8)
set apparet ei aliquid de tyrannicidio cogitatum, de quo tyrannus usque eo suspicatus est ut torqueret.
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 18:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION