라틴어 문장 검색

inde legatum praemissum nuntiare Tullo iubet priusquam dimicent opus esse conloquio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 236:2)
legatus ubi ad fines eorum venit unde res repetuntur, capite velato filo - lanae velamen est - audi, Iuppiter, inquit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 339:1)
iuste pieque legatus venio verbisque meis fides sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 339:5)
estisne vos legati oratoresque missi a populo Collatino, ut vos populumque Collatinum dederetis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 400:2)
ita iam sua sponte aegris animis legati ab regibus superveniunt sine mentione reditus bona tantum repetentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 30:1)
interim legati alia moliri, aperte bona repetentes clam reciperandi regni consilia struere, et tamquam ad id quod agi videbatur ambientes, nobilium adulescentium animos pertemptant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 31:1)
interim cum in senatu vicisset sententia quae censebat reddenda bona, eamque ipsam causam morae in urbe haberent legati, quod spatium ad vehicula comparanda a consulibus sumpsissent quibus regum asportarent res, omne id tempus cum coniuratis consultando absumunt, evincuntque instando ut litterae sibi ad Tarquinios darentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 36:1)
nam aliter qui credituros eos non vana ab legatis super rebus tantis adferri?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 37:1)
consules ad deprehendendos legatos coniuratosque profecti domo sine tumultu rem omnem oppressere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 40:1)
proditoribus extemplo in vincla coniectis, de legatis paululum addubitatum est, et quamquam visi sunt commisisse ut hostium loco essent, ius tamen gentium valuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 40:3)
Mucium dimissum, cui postea Scaevolae a clade dextrae manus cognomen inditum, legati a Porsinna Romam secuti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 139:1)
eo anno postremum legati a Porsinna de reducendo in regnum Tarquinio venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 161:3)
quibus cum responsum esset missurum ad regem senatum legatos, missi confestim honoratissimus quisque e patribus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 161:4)
non quin breviter reddi responsum potuerit non recipi reges, ideo potius delectos patrum ad eum missos quam legatis eius Romae daretur responsum, sed ut in perpetuum mentio eius rei finiretur, neu in tantis mutuis beneficiis in vicem animi sollicitarentur, cum ille peteret quod contra libertatem populi Romani esset, Romani, nisi in perniciem suam faciles esse vellent, negarent, cui nihil negatum vellent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 162:1)
itaque legatos de pace mittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 196:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION