라틴어 문장 검색

ea quoque iis pars Cariae data quae propior Rhodum insulam trans Maeandrum amnem est, oppida, vici, castella, agri, qui ad Pisidiam vergunt, nisi quae eorum oppida in libertate fuissent pridie, quam cum Antiocho rege in Asia pugnatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 673:3)
nam et copiam in propinquo materiae ad aggeres excitandos et cetera opera esse, et Arethontem, navigabilem amnem, opportunum ad comportanda quae usui sint praeter ipsa moenia fluere, et aestatem aptam rei gerendae adesse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 39:1)
amnis Aretho ex Athamania fluens cadit in sinum maris ab nomine propinquae urbis Ambracium appellatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 43:1)
praeterquam quod hinc amnis munit, hinc tumuli, muro quoque firmo saepta erat, patente in circuitu paulo amplius quattuor milia passuum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 43:2)
consul collaudato iuvene cum omnibus copiis ad Maeandrum progressus castra posuit, quia vado superari amnis non poterat et contrahendae naves erant ad exercitum traiciendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 138:1)
ipse nihil via degressus ad Antiochiam super Maeandrum amnem posuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 144:2)
huius amnis fontes Celaenis oriuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 145:1)
et Marsyas amnis, haud procul a Maeandri fontibus oriens, in Maeandrum cadit, famaque ita tenet Celaenis Marsyan cum Apolline tibiarum cantu certasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 146:1)
tertio inde die ad Casum amnem perventum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 155:1)
a Cibyra per agros Sindensium exercitus ductus, transgressusque Caularem amnem posuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 170:1)
inde ad Lysis fluminis fontes, postero die ad Cobulatum amnem progressi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 172:2)
excedito urbibus agris vicis castellis cis Taurum montem usque ad Halyn amnem, et a valle Tauri usque ad iuga qua in Lycaoniam vergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 453:1)
Lycia et Caria datae usque ad Maeandrum amnem praeter Telmessum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 481:2)
quo profectus est ab Lysimachia die ad amnem Melana quem vocant, inde postero die Cypsela pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 491:1)
Philippum non eodem modo super Aoum amnem iuga tenentem montium T. Quinctius deiecit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 620:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION