라틴어 문장 검색

Que quidem veritas ultime questionis non sic stricte recipienda est, ut romanus Princeps in aliquo romano Pontifici non subiaceat, cum mortalis ista felicitas quodammodo ad inmortalem felicitatem ordinetur. 18.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:33)
5. Ab isto incipiens ydiomate, videlicet a finibus Ungarorum versus orientem, aliud occupavit totum quod ab inde vocatur Europa, nec non ulterius est protractum.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 54:1)
Quapropter, si primas et secundarias et subsecundarias vulgaris Ytalie variationes calcolare velimus, et in hoc minimo mundi angulo non solum ad millenam loquele variationem venire contigerit, sed etiam ad magis ultra.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 83:4)
Sed hoc ulterius elucidandum remaneat.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 75:2)
quia cognitionis perfectio uniuscuiusque terminatur ad ultima elementa, sicut magister sapientum in principio Physicorum testatur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 138:2)
Quia quedam sunt sub una oda continua usque ad ultimum progressive, hoc est sine iteratione modulationis cuiusquam et sine diesi - diesim dicimus deductionem vergentem de una oda in aliam (hanc voltam vocamus, cum vulgus alloquimur) -;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 139:3)
puta, si pes trimeter primum et ultimum carmen endecasillabum habet et medium, hoc est secundum, eptasillabum, [et pes alter habeat secundum eptasillabum] et extrema endecasillaba:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 187:2)
pulcerrime tamen se habent ultimorum carminum desinentie si cum rithimo in silentium cadant.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 201:2)
puta, si extreme desinentie trimetri, hoc est prima et ultima, concrepabunt in primo pede, sic secundi extremas desinentias convenit concrepare;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 203:3)
et ‘fere’ dicimus quia propter concatenationem prenotatam et combinationem desinentiarum ultimarum quandoque ordinem iam dictum perverti contingit.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 204:2)
11. Preterea nobis bene convenire videtur ut que cavenda sunt circa rithimos huic appendamus capitulo, cum in isto libro nichil ulterius de rithimorum doctrina tangere intendamus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 205:1)
quod quidem bellum longe lateque diffusum, ad omnes fere oras orbis terrarum pervenit, Gallosque hanc continentem relinquere, quanquam invitos et renitentes, coegit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.26)
Braddockius, inter glandium plumbearum multitudinem infinitam ultro citroque volitantium, interritus permansit, suosque, ne loco cederent, neve terga verterent, vultu gestuque est hortatus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.81)
Numinis afflatu fulti, omnia pericula peregrina in terra adibant, malumque Jovem, Indorumque feritatem, famem, calorem, frigus, ultro perpessi.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.10)
Haec civium murmura aequo animo tulit, Bostoniamque versus animum intentum habuit, et occasionem copias regias ultro invadendi ex animo quaesivit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.81)

SEARCH

MENU NAVIGATION