라틴어 문장 검색

Turci ergo videntes se nihil profecisse, et adhuc in copiis suis confidentes, obsidionem circa praedictam urbem constituerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 58:11)
- Profani Arthesiam obsidentes, de adventu Christiani exercitus per exploratores edocti, nequaquam, usque in noctem, obsidionem solvunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 59:2)
sed per integras unius diei horas urbem impugnant, et in assultibus plurimis laborant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 60:5)
- Exercitu Dei adveniente, Arthesia fidelium tuitione munitur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 61:2)
Vix Antiochiam praedicti Turci subierant, cum sequentis lucis crepusculo magnus exercitus Catholicorum in terminos Arthesiae castra applicuit, ibidem pernoctans in laetitia et jucunditate.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 62:2)
Illic ex decreto majorum mille et quingenti viri loricati electi, ad Arthesiam sunt directi ad auxilium confratrum, qui erant in arce, ut sic sani et incolumes copiis et viribus communi via, minus de hostili impetu solliciti, ad exercitum [0456B] repedarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 62:3)
Civitate Arthesia fidei Christianorum tuitione munita, ad exercitum sine ulla offensione sunt reversi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 62:4)
Postquam in unum convenerunt congregati, non ultra ab hac die divisi sunt propter copias Turcorum inaestimabiles, qui a montanis et omni Romania profugi, ad urbem Antiochiam, quae erat inaestimabilis murorum firmitate et inexpugnabilis, pro defensione properaverant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 64:1)
Turcis tandem plurimum praevalentibus, et sagittarum notitia et luctamine praeeuntibus et perdurantibus, exercitus fidelium armis et equis paratus, ad subveniendum praemissis sociis undique accelerabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 68:4)
Episcopus Podiensis, qui audita tam gravi contentione magnum praecessit exercitum, videns corda suorum metu fluxa aliquantulum deficere laesione equorum, pectorumque suorum transfixione, sermonem iterat, populumque Dei vivi nomine sic roborat ad defensionem:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 70:1)
Alii totum videntes auxilio sibi convenisse exercitum, nimium freti, vada intrantes equis transnatant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 70:6)
praedas et spolia usquequaque contraxerunt, plurimos de exercitu Petri, quos Turci per Antiochiae regionem diviserant, a vinculis excluserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 70:13)
antistes populum alloquitur et per eum qui principes exercitus praecedere, qui extremas custodias observare debeant, ordinantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 71:4)
Urbs Antiochia proxima est, nobisque vicina:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 72:4)
Haec urbs mirifica, et opus nobis inauditum regis Antiochi immanissimis saxis et turribus fundata est, quarum numerus trecentum et sexaginta computantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 72:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION