라틴어 문장 검색

Hanc autem deam Opem Saturni coniugem crediderunt, et ideo hoc mense Saturnalia itemque Opalia celebrari, quod Saturnus eiusque uxor tam frugum quam fructuum repertores esse credantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 19:1)
Cingius mensem nominatum putat a Maia, quam Vulcani dicit uxorem, argumentoque utitur, quod flamen Vulcanalis Kalendis Maiis huic deae rem divinam facit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 18:1)
sed Piso uxorem Vulcani Maiestam, non Maiam, dicit vocari.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 18:2)
Romae quoque Kalendis omnibus, praeter quod pontifex minor in curia Calabra rem divinam Iunoni facit, etiam regina sacrorum, id est regis uxor, porcam vel agnam in regia Iunoni immolat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 19:1)
propterea non modo praelium committi, verum etiam dilectum rei militaris causa habere, ac militem proficisci, navem solvere, uxorem liberum quaerendorum causa ducere, religiosum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 18:3)
Filia autem Serviliae erat Iunia Tertia eademque C. Cassii uxor, lasciviente dictatore tam in matrem quam in puellam.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 5:4)
Ille uxorem sibi et tres esse liberos dixit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 25:5)
In quo castitatis honorem incorruptae uxoris amplexus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 6:5)
in tertio triclinio Popilia Perpennia Licinia Arruntia virgines Vestales et ipsius uxor Publicia flaminica et Sempronia socrus eius.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 11:4)
His legibus annumerarem edictum de sumptibus ab Antonio propositum qui postea triumvir fuit, ni indignum crederem inter cohibentes sumptum Antonio locum facere, cuius expensae in coenam solitae conferri sola unionis a Cleopatra uxore consumpti aestimatione superatae sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 14:1)
Nam cum Antonius quicquid mari aut terra aut etiam caelo gigneretur ad satiandam ingluviem suam natum existimans faucibus ac dentibus suis subderet, eaque re captus de Romano imperio facere vellet Aegyptium regnum, Cleopatra uxor, quae vinci a Romanis nec luxuria dignaretur, sponsione provocavit insumere se posse in unam coenam sestertium centies.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 15:1)
11. Et si quis moriatur, et debitum debeat Judeis, uxor ejus habeat dotem suam, et nichil reddat de debito illo;
(Magna Carta 13:1)
et, si nichil nobis debeatur ad ipso, omnia catalla cedant defuncto, salvis uxori ipsius et pueris racionabilibus partibus suis.
(Magna Carta 28:2)
Pompeio naviganti in somnio apparet Iulia, uxor quondam eius, cruentumque fore bellum praedicit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권1)
Uxor et a caro poscet sibi fata marito.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION