라틴어 문장 검색

illae autem senem cupiunt extrudere incenatum ex aedibus, ut ipsae solae ventres distendant suos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 111)
Vinipollens lepidus Liber, tibi qui screanti, siccae, semisomnae adfert potionem et sitim sedatum it.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 229)
Egon salva sim, quae siti sicca sum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 237)
nam iam quasi zona liene cinctus ambulo, geminos in ventre habere videor filios.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 13)
Quis hic est homo cum collativo ventre atque oculis herbeis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 116)
Atque aliquid prius obstrudamus, pernam, sumen, glandium, haec sunt ventris stabilimenta, pane et assa bubula, poculum grande, aula magna, ut satis consilia suppetant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 3157)
edepol ne ego hic med intus explevi probe, et quidem reliqui in ventre cellae uni locum, ubi reliquiarum reliquias reconderem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 3, scene 114)
tergum quam gulam, crura quam ventrem oportet potiora esse, cui cor modeste situmst.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 62)
et eodem accedit servitus, sudor, sitis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 4, scene 110)
imbrem perpetiar, laborem sufferam, solem, sitim;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 217)
venter creat omnis hasce aerumnas:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 1, scene 134)
ibi mei sunt maiores siti, pater, avos, proavos, abavos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 452)
di deaeque me omnes pessumis exemplis interficiant, nisi ego illam anum interfecero siti fameque atque algu.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 359)
miserum est opus, igitur demum fodere puteum, ubi sitis fauces tenet;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 192)
nam numquam quisquam meorum maiorum fuit, quin parasitando paverint ventres suos:
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 22)

SEARCH

MENU NAVIGATION