라틴어 문장 검색

Respondit Fronto Catius deprecatusque est, ne quid ultra repetundarum legem quaereretur, omniaque actionis suae vela vir movendarum lacrimarum peritissimus quodam velut vento miserationis implevit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 3:1)
ibi omnes silent venti, exceptis qui nubilum inducunt, et serenum ante quam usum loci eripiunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 7:3)
est enim subductum omnibus ventis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 10:4)
aperto caelo apertoque vento et quamquam longinqua aspergine maris inarescit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 14:3)
similiter africum sistit, atque ita diversissimos ventos alium alio latere frangit et finit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 17:3)
Ubi hora balinei nuntiata est - est autem hieme nona, aestate octava -, in sole, si caret vento, ambulat nudus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 8:1)
An ut flumina, quae in mare deferuntur, adversantibus ventis obvioque aestu retorquentur, ita est aliquid quod huius fontis excursum repercutiat?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 8:1)
semper aer spiritu aliquo movetur, frequentius tamen auras quam ventos habet.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 5:2)
ibi quamquam nondum periculo appropinquante, conspicuo tamen et cum cresceret proximo, sarcinas contulerat in naves, certus fugae si contrarius ventus resedisset.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 12:2)
In ore portus insula assurgit, quae illatum vento mare obiacens frangat, tutumque ab utroque latere decursum navibus praestet.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 16:1)
Dedimus vela indignationi, dedimus irae, dedimus dolori, et in amplissima causa quasi magno mari pluribus ventis sumus vecti.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 33 10:1)
Mox, cum e militia rediens in Icaria insula ventis detinerer, Latinos elegos in illud ipsum mare ipsamque insulam feci.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 3:1)
Nam cum suspicarer futurum, ut tibi tumidius videretur, quoniam est sonantius et elatius, non alienum existimavi, ne te torqueres, addere statim pressius quiddam et exilius, vel potius humilius et peius, vestro tamen iudicio rectius.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 12 4:1)
Spatium modicum, quod tamen sentiat ventos, et fluctibus intumescat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 4:7)
Interdum iunctae copulataeque et continenti similes sunt, interdum discordantibus ventis digeruntur, non numquam destitutae tranquillitate singulae fluitant.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION