라틴어 문장 검색

simul est concursum, ingens fuit cum hoste certamen, non segnius inter dictatorem et magistrum equitum ab utra parte victoria inciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 567:1)
eodem anno cum reliquiis Etruscorum ad Perusiam, quae et ipsa indutiarum fidem ruperat, Fabius consul nec dubia nec difficili victoria dimicat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 576:1)
praesidio Perusiae imposito, legationibus Etruriae amicitiam petentibus prae se Romam ad senatum missis consul praestantiore etiam quam dictator victoria triumphans urbem est invectus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 578:1)
isque confestim arma capere iussis raptimque eductis in aciem militibus transversam hostium aciem atque alio certamine occupatam invadit, clamitans summum flagitium fore si alterum exercitum utriusque victoriae compotem sinerent fieri nec ad se sui belli vindicarent decus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 626:1)
adeoque rem acceptam gratis animis ferunt ut Maximi cognomen, quod tot victoriis non pepererat, hac ordinum temperatione pareret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 690:1)
nox incertis qua data victoria esset intervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 149:2)
Romanus egressus in aciem, ubi profectione hostium concessam victoriam videt, progressus ad castra vacuis cum plurima praeda - nam et stativa et trepide deserta fuerant - potitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 150:1)
Fulvi consulis clara pugna in Samnio ad Bovianum haudquaquam ambiguae victoriae fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 153:2)
et quia passim in fugam dissipati sunt, minor caedes quam pro tanta victoria fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 189:1)
Appium addubitasse ferunt, cernentem seu pugnante seu quieto se fore collegae victoriam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 252:4)
Bellona, si hodie nobis victoriam duis, ast ego tibi templum voveo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 257:2)
iam et duces imperatoria opera exsequuntur, et milites ne ab altera parte prius victoria incipiat adnituntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 258:2)
et cum P. Decius se vel in Samnium vel in Etruriam proficisci paratum esse ostendisset, tanta laetitia ac gratulatio fuit ut praeciperetur victoria animis triumphusque non bellum decretum consulibus videretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 363:2)
duplicem illorum gloriam fore si ab laevo cornu et ab equite victoria incipiat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 394:1)
nec incruenta victoria fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 423:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION