라틴어 문장 검색

una navis est iam bonorum omnium, quam quidem nos damus operam ut rectam teneamus, utinam prospero cursu!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 25 5:11)
nam et ea quae reliqui tranquilla de to erant et hac tua recenti victoria tanta clarum tuum adventum fore intellego ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 14 6:2)
amissis autem temporibus, quae plurimum valent, praesertim in bellis civilibus, interpositus annus alios induxit ut victoriam sperarent, alios ut ipsum vinci contemnerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 15 2:5)
non suis manibus in curru conlocat Automedontem illum, sui sceleris acerbissimi nefariaeque victoriae nuntium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 35장 1:6)
quae vero efficiat et quae conetur si velim commemorare, vereor, iudices, ne quis imperitior existimet me causam nobilitatis victoriamque voluisse laedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 46장 3:3)
sin autem victoria nobilium ornamento atque emolumento rei publicae populoque Romano debet esse, tum vero optimo et nobilissimo cuique meam orationem gratissimam esse oportet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 49장 1:3)
multas tamen iam summorum imperatorum clarissimas victorias aetas nostra vidit, quarum nulla neque tam diuturnam laetitiam attulit nec tantam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 28장 2:6)
Probare necessitatis est, delectare suavitatis, flectere victoriae:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 21장 1:2)
Conferte hanc pacem cum illo bello, huius praetoris adventum cum illius imperatoris victoria, huius cohortem impuram cum illius exercitu invicto, huius libidines cum illius continentia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 50장 1:3)
casu, ut prospere naviget.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 16장 2:8)
hinc Liber Semela natus eademque famae celebritate Tyndaridae fratres, qui non modo adiutores in proeliis victoriae populi Romani, sed etiam nuntii fuisse perhibentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 28:2)
sed quid hos, quibus Olympiorum victoria consulatus ille antiquus videtur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 41:1)
saepe enim multi, qui aut propter victoriae cupiditatem aut propter gloriae aut etiam, ut ius suum et libertatem tenerent, volnera exceperunt fortiter et tulerunt, idem omissa contentione dolorem morbi ferre non possunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 65:2)
nam qui dolet rebus alicuius adversis, idem alicuius etiam secundis dolet, ut Theophrastus interitum deplorans Callisthenis sodalis sui, rebus Alexandri prosperis angitur, itaque dicit Callisthenem incidisse in hominem summa potentia summaque fortuna, sed ignarum quem ad modum rebus secundis uti conveniret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 21:2)
ergo omnia profluenter absolute prospere, igitur beate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 53:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION