라틴어 문장 검색

factoque senatus consulto ut duo milia quingenti homines eo scriberentur, tres viros coloniae deducendae agroque dividundo creaverunt K. Duillium T. Quinctium M. Fabium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 240:1)
eo ex agro Sidicino exercitus Romanus non deductus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 249:2)
secutus est annus nulla re belli domive insignis, P. Plautio Proculo P. Cornelio Scapula consulibus, praeterquam quod Fregellas-Signinorum is ager, deinde Volscorum fuerat - colonia deducta et populo visceratio data a M. Flavio in funere matris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 309:1)
sed ut falleret, nocte proficiscendum esse extemploque naves deducendas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 372:1)
secutus pater bene agis inquit, cum eo nos deduci iussisti, unde et privati vocem mittere possemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 468:1)
ita deductus ex Samnitibus exercitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 519:1)
ausonibus victis et oppido ex is capto Cales item Fregellae coloniae deductae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VIII Periocha8)
redintegravit luctum in castris consulum adventus, ut vix ab iis abstinerent manus quorum temeritate in eum locum deducti essent, quorum ignavia foedius inde quam venissent abituri:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 65:2)
novique consules M. Poetelius C. Sulpicius exercitum ab dictatore Fabio accipiunt magna parte veterum militum dimissa novisque cohortibus in supplementum adductis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 337:2)
ceterum cum propter difficilem urbis situm nec oppugnandi satis certa ratio iniretur et aut tempore longinqua aut praeceps periculo victoria esset, soranus transfuga clam ex oppido profectus, cum ad vigiles Romanos penetrasset, duci se extemplo ad consules iubet deductusque traditurum urbem promittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 338:1)
ex his ducentos viginti quinque, qui omnium consensu destinabantur et infandae colonorum caedis et defectionis auctores, vinctos Romam deducunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 350:1)
omnes qui Romam deducti erant virgis in foro caesi ac securi percussi, summo gaudio plebis, cuius maxime intererat tutam ubique quae passim in colonias mitteretur multitudinem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 351:1)
Suessa et Pontiae eodem anno coloniae deductae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 406:1)
et Interamnam Sucasinam ut deduceretur colonia, senati consultum factum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 407:1)
paenitet enim, quod antiquissimum sollemne et solum ab ipso cui fit institutum deo ab nobilissimis antistitibus eius sacri ad servorum ministerium religiosus censor deduxisti, gens antiquior originibus urbis huius, hospitio deorum immortalium sancta, propter te ac tuam censuram intra annum ab stirpe exstincta est, nisi universam rem publicam eo nefario obstrinxeris quod ominari etiam reformidat animus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 489:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION