라틴어 문장 검색

docendi sunt libenter dare, libenter accipere, libenter reddere et magnum ipsis certamen proponere, eos, quibus obligati sunt, re animoque non tantum aequare sed vincere, quia, qui referre gratiam debet, numquam consequitur, nisi praecessit ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 35:1)
non numquam enim magis nos obligat, qui dedit parva magnifice, qui " regum aequavit opes animo," qui exiguum tribuit sed libenter, qui paupertatis suae oblitus est, dum meam respicit, qui non voluntatem tantum iuvandi habuit sed cupiditatem, qui accipere se putavit beneficium, cum daret, qui dedit tamquam numquam1 recepturus, recepit, tamquam non dedisset, qui occasionem, qua prodesset, et occupavit et quaesiit.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 51:3)
Herculis Liberique vestigia sequens ac ne ibi quidem resistens, ubi illa defecerant, ad socium honoris sui respexit a dantibus, tamquam caelum, quod mente vanissima complecte- batur, teneret, quia Herculi aequabatur !
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 83:3)
Cum summa amicitiae sit amicum sibi aequare, utrique simul consulendum est.
(세네카, 행복론, Liber II 61:2)
Queruntur, quod non magnitudine corporum aequemus elephantos, velocitate cervos, levitate aves, impetu tauros ;
(세네카, 행복론, Liber II 127:2)
itaque sub nullam regulam cadere potuerunt, cum aequius esset omnia relinqui quam omnia aequari.
(세네카, 행복론, Liber III 49:3)
Si singula paternorum meritorum magnitudinem exsuperare non possunt, plura in unum congesta superabunt.
(세네카, 행복론, Liber III 149:2)
Numquam enim in rerum honestarum certamine superari turpe est, dummodo arma non proicias et victus quoque velis vincere.
(세네카, 행복론, Liber V 8:3)
si, quem rebus non potest, animo aequat.
(세네카, 행복론, Liber V 17:2)
Nos tamen nec vincemur animo nec turpiter his rebus superabimur, quae non sunt in nostra potestate.
(세네카, 행복론, Liber V 25:2)
Ingratus C. Marius ad consulatus a caliga perductus, qui, nisi Cimbricis caedibus Romana funera aequaverit, nisi civilis exitii et trucidationis non tantum dederit signum, sed ipse signum fuerit, parum mutatam ac repositam in priorem locum fortunam suam sentiet.
(세네카, 행복론, Liber V 93:1)
Deinde non semper numero numerus aequandus est, aliquando una res pro duabus valet ;
(세네카, 행복론, Liber VII 82:1)
Domum tueri tuam non potes, nuper libertini hominis gratia in privato iudicio superatus es ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 60:5)
Septem illa miracula et si qua his multo mirabiliora sequentium annorum extruxit ambitio aliquando solo aequata visentur.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 2:4)
Acta hic divi Augusti aequet, annos vincat!
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 75:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION