라틴어 문장 검색

ita cogimur dissensione sapientium dominum nostrum ignorare, quippe qui nesciamus soli an aetheri serviamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 170:5)
' quippe, qui ne in oppidum quidem nisi perraro veniret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 18장 3:9)
movet me quippe lumen curiae!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 12장 2:4)
quippe, si ille obvius ei futurus omnino non erat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 18장 1:3)
numquam hercule ego neque pecunias istorum neque tecta magnifica neque opes neque imperia neque eas, quibus maxime astricti sunt, voluptates in bonis rebus aut expetendis esse duxi, quippe cum viderem rebus his circumfluentis ea tamen desiderare maxime, quibus abundarent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 1장3)
duobus Pherecratem quendam Phthiotam senem, quem ait a Deucalione ortum, disserentem inducit nihil esse omnino animum, et hoc esse nomen totum inane, frustraque animalia et animantis appellari, neque in homine inesse animum vel animam nec in bestia, vimque omnem eam, qua vel agamus quid vel sentiamus, in omnibus corporibus vivis aequabiliter esse fusam nec separabilem a corpore esse, quippe quae nulla sit, nec sit quicquam nisi corpus unum et simplex, ita figuratum ut temperatione naturae vigeat et sentiat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 21:2)
quos non contemno equidem, quippe quos numquam legerim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 7:2)
sed tamen transisse videtur modum, quippe qui ob eam causam a vita recesserit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 40:4)
Quippe cum demonstratam a me figuram Orbium caelestium impetraverat, rogare non destitit ut eadem cum Societate Regali communicarem, Quae deinde hortatibus & benignis suis auspiciis effecit ut de eadem in lucem emittenda cogitare inciperem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 2:2)
Alioquin inclusa omnia, praeter translationem e vicinia ambientium, participabunt etiam ambientium motus veros, et sublata illa translatione non vere quiescent, sed tanquam quiescentia solummodo spectabuntur;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 38:6)
quippe quae cuneus est a vecte impulsus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 19:6)
quippe quae, antequam evanuerunt, non est ultima, ubi evanuerunt, nulla est.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 59:2)
quippe quarum ratio ultima, angulis illis DPE, dpe simul evanescentibus, est aequalitatis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 8:9)
quippe quae est in dimidiata ratione resistentiae, & ipso motus initio aequatur velocitati corporis in eadem Cycloide absque omni resistentia oscillantis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VI. De Motu & resistentia Corporum Funependulorum. 37:3)
quoniam ejus partes a corporis tremuli partibus vibratis pressae condensari nequeunt, propagabitur motus in instanti ad partes ubi Medium facillime cedit, hoc est ad partes quae corpus tremulum alioqui vacuas a tergo relinqueret.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION