라틴어 문장 검색

Et locutus est cum eis verba pacifica et iuravit illis dicens: " Non inferemus vobis malum neque amicis vestris ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장15)
Et audivit Iudas nomen Roma norum quia sunt potentes viri bus et consentiunt omnibus, quae postulantur ab eis, et, quicumque accesserint ad eos, statuerunt cum eis amicitiam,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장1)
cum amicis autem suis et, qui in ipsis requiem habebant, conservaverunt amicitiam; et obtinuerunt reges, qui prope et qui longe erant; et, quicumque audiebant nomen eorum, timebant eos;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장12)
Et elegit Iudas Eupolemum filium Ioannis filii Accos et Iasonem filium Eleazari et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장17)
" Iudas Maccabaeus et fratres eius et populus Iudaeorum miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem et conscribere nos socios et amicos vestros ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장20)
et exquirebant et perscrutabantur amicos Iudae et adducebant eos ad Bacchidem, et vindicabat in illos et illudebat.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장26)
Et Ionathas misit fratrem suum ducem populi et rogavit Nabathaeos amicos suos, ut commodarent illis apparatum suum, qui erat copiosus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장35)
Et ait: " Numquid inveniemus aliquem virum talem? Et nunc faciemus eum amicum et socium nostrum ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장16)
Audivimus de te quod vir potens es viribus et aptus es, ut sis amicus noster;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장19)
" Quid hoc fecimus quod praeoccupavit nos Alexander apprehendere amicitiam Iudaeorum ad firmamentum?
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장23)
Quoniam servastis ad nos pactum et mansistis in amicitia nostra et non accessistis ad inimicos nostros, audivimus et gavisi sumus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장26)
et nunc statuamus ad invicem amicitiam, et da mihi filiam tuam uxorem, et ego ero gener tuus et dabo tibi dona et ipsi digna te ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장54)
et statuit ei principatum sacerdotii et, quaecumque alia habuit prius pretiosa, et fecit eum principem primorum amicorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장27)
Et scripsit Antiochus adulescentior Ionathae dicens: " Constituo tibi summum sacerdotium et constituo te super quattuor regiones et ut sis de amicis regis ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장57)
Et vidit Ionathas quia tem pus eum adiuvat; et elegit vi ros et misit Romam statuere et renovare cum eis amicitiam;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION