라틴어 문장 검색

absentis ranae pullis vituli pede pressisunus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens belua cognatos eliserit:
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장219)
Matrem communem, quae, cum vobis sanctitate societur, in eo vos praevenit, quia tales genuit, cuius vere venter aureus potest dici, eo salutamus honore, quo nostis;
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 6:1)
O tecta felicia, in quibus cernimus Macchabaeorum martyrum coronis cinctam martyrem matrem!
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 6:4)
pro nomine eius non te matri parciturum esse, non patri.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 2:15)
Licet parvulus ex collo pendeat nepos, licet sparso crine et scissis vestibus ubera, quibus nutrierat, mater ostendat, licet in limine pater iaceat, per calcatum perge patrem, siccis oculis ad vexillum crucis vola!
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 2:18)
Gladium tenet hostis, ut me perimat, et ego de matris lacrimis cogitabo?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 3:16)
"Mater mea et fratres mei hi sunt, quicumque faciunt voluntatem patris mei, qui in caelis est."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 3:23)
"Hic est ille operarii et quaestuariae filius, hic, qui matris gestatus sinu hominem Deus fugit in Aegyptum, hic vestitus coccino, hic sentibus coronatus, hic magus daemonium habens et Samarites."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 11:12)
Verum non sufficit tibi exire de patria, nisi obliviscaris populi et domum patris tui et carne contempta sponsi iungaris amplexibus.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 1:7)
"Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae et erunt ambo - in carne una?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 1:26)
"Sampson leone fortior, saxo durior et qui unus et nudus mille est persecutus armatos, in Dalilae mollescit amplexibus;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:25)
"Piget dicere, quot cotidie virgines ruant, quantas de suo gremio mater perdat ecclesia, supra quot sidera superbus inimicus ponat thronum suum, quot petras excavet et habitet coluber in foraminibus earum."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:34)
Virga mater est domini, simplex, pura, sinceris nullo extrinsecus germine cohaerente et ad similitudinem Dei unione fecunda.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:30)
Quid invides, mater, filiae?
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 14:6)
Nemo sit, qui prohibeat, non mater, non soror, cognata, germanus;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 18:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION