라틴어 문장 검색

Modo dico quod, sicut Ecclesie fondamento suo contrariari non licet, sed debet semper inniti super illud iuxta illud Canticorum "Que est ista, que ascendit de deserto delitiis affluens, innixa super dilectum?
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:24)
et sic Ecclesia illa collatione uteretur iniuste, cum Deus velit oblationes esse inmaculatas iuxta illud Levitici:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 12:23)
Militia, viridi in campo, juxta oppidulum supra dictum, a praefectis provincialibus, armorum ignivomorum ad usum, exercebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.25)
etsi hostes, juxta ac cives Americani longe aliter aestimabant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.26)
In hac rerum difficultate, ita sese gessit Washingtonius, ut militibus, juxta ac civibus carissimus sit factus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.43)
Cum Congressus de Washingtonii morte certior esset factus, Joannes Marshall, vir doctissimus, juxta ac disertissimus, verba hujuscemodi fecisse dicitur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.17)
Huc beati Danihelis revocetur historia, iuxta quem adulantibus caudis praedam suam leonum ora timuerunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 9:3)
Accessit huic patellae iuxta tritum populi proverbium dignum operculum, Lupicinus sacerdos - secundum illud quoque, de quo semel in vita Crassum ait risisse Lucilius:
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 5:3)
et in evangelio dominum praedicasse, quod in fine mundi, quando iuxta prophetam Zachariam stultus pastor esse coeperit, sapientia decrescente
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 4:7)
"vidua, quae marito placere desivit et iuxta apostolum vere vidua est, nihil habet necessarium nisi persevcrantiam."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:59)
Sta iuxta Hieremiam in viis pluribus, ut ad illam viam, quae ad patrem ducit, pervenias.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 8:7)
Si perfecta aetas et si iuris inputatur parentibus, quanto magis lactans et fragilis et quae iuxta sententiam domini ignorat dexteram aut sinistram, id est boni ac mali nescit differentiam!
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 6:5)
"Postquam ergo arguendo crimina factus sum criminosus et iuxta tritum vulgi sermone proverbium iurantibus et negantibus cunctis me ames nec credo habere nec tango ipsique parietes in me maledicta resonarunt Et psallebant contra me, qui bibebant vinum, coactus malo tacere didici rectius esse arbitrans ponere custodiam ori meo et ostium munitum labiis meis, quam declinare cor in verba malitiae et, dum carpo vitia, in vitium detractions incurrere."
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 1:17)
Quisquamne mortalium iuxta viperam securus somnos capit?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 3:11)
Securius est perire non posse quam iuxta periculum non perisse;
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 3:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION